PL 201, col. 1397
Epistolae B. Petri (Petrus Claraevallensis), J. P. Migne
Non parvus in charitate profectus ostenditur,
cum fraternae pacis lucrum peculiariis quaestibus
antefertur. Est enim, ut ait Apostolus, quaestus magnus
pietas cum sufficientia [(I Tim. VI)]
, cui nos potissimum
oportet intendere, qui terrena credimur
pro coelestibus dimisisse. Unde quoniam ille in negotiatione
pecoris, quod a fratribus vestris emerat,
ad summam fere trecentorum solidorum se asserit
circumventum; volumus ut discretio vestra rem
diligenter inquirat, et, si verum esse compererit
quod asseritur, damnum praedicti N. compensatione
rationabili moderetur. Sic enim et hic glorificabitur
Deus; cui acceptabile sacrificium in ara cordis
incenditur, cum terrenae cupiditatis arvina charitatis
ignibus adoletur.
VIII. Ad Simonem Montisacuti.--Hortatur illum instare operibus pietatis erga proximos.
Operantem in vobis gratiam Dei nostri, quam
velut olivam fructiferam in pectore vestro plantavit
Omnipotens, gaudenter inspicimus et suspicimus
reverenter; scientes, quod nunquam se in bonae
operationis ramos tam late diffunderet, nisi eam
superni roris irriguum in ipso de quo pullulat charitatis
cespite fecundaret. Huic ergo totis in Christo
congaudentes affectibus, juges ei profectus et
fructus uberes imprecamur; ut ita nimirum per
salutiferas actiones erumpat indesinenter in publicum,
quod indeficiens capiat in intimis incrementum.
Capiet autem, si erogare non desinat; quia
oleum pietatis et miserationis unguentum quanto
copiosius in fraternas necessitates effunditur, tanto
donis potioribus augmentatur. Nescit enim subjacere
gratia divina defectibus: sed sua potius attenuatione
pinguescens, inde reparatur ad lucrum,
unde videbatur incurrisse dispendium. Instate igitur,
sicut et facitis, operibus pietatis, ut et vobis
acquiratis pro meritorum retributione coronam: et
nobis de salute vestra perennem faciatis commeare
laetitiam.
IX. Ad Vintoniensem episcopum.--Ait se in quodam negotio regem non inhonorasse, sed ordinis puritati consuluisse, adversus falsum fratrem: et domum Mortuimaris commendat.
Susceptis cum gratiarum actione litteris quas
misistis, ad placandum regis animum nuntios
et scripta dirigimus; sperantes, quod si rei gestae
dignoverit puritatem, serenabitur clementia vultus
ejus: et convertet ad misericordiam, quod disponebat
ad iram. Vos quoque ne ignorata veritate
dubia pro certis accipere debeatis, credite potius
nobis, fidem si placet fidelissimo testimonio commendantes,
quod quidquid de illo factum est et
statutum, necessitas egit juris, et sinceritas aequitatis: