PL 202, col. 1084

Mystica et moralis expositio Mosaici tabernaculi (Petrus Cellensis), J. P. Migne · De conscientia (Petrus Cellensis), J. P. Migne

veteribus cum lucro excutiat. De primo Salomon: Audi, fili mi, praecepta patris tui, et ne dimittas legem
matris tuae
[(Prov. VI, 20)]
. De secundo: Liga
eam in corde tuo jugiter [(ibid.)]
. De tertio, Psalmista: Meditatus sum nocte cum corde meo, et exercitabar
et scopebam spiritum meum
[(Psal. LXXVI, 7)]
. De
quarto, Dominus in Evangelio reprehendit servum
pigrum: Quare, inquit, non dedisti pecuniam meam
ad mensam, et ego veniens cum usuris utique exegissem
illam? [(Luc. XIX, 23.)]
Circuli isti aurei sint,
ne saecularis doctrina te occupet, quae tanquam lutum
aestimabitur in comparatione verae sapientiae.
Quaecunque enim doctrina aut mores non componit,
aut fidem non instituit, aut charitatem non accendit,
vana est nec ut aurum ditat, sed ut lutum sordidat.

Morales denique circuli sunt obedientia
usque ad mortem, charitas usque ad sanguinem,
castitas usque ad carnalium desideriorum mortificationem,
humilitas usque ad extremam dejectionem.
In circulo obedientiae revocamur, in circulo
castitatis reformamur, in circulo humilitatis exaltamur.
Non scindat circulum obedientiae inobedientia,
non dividat circulum charitatis invidia, non
contaminet circulum castitatis immunditia, non
rumpat circulum humilitatis superbia. Aurei ergo
sint circuli isti, ut pro vera non pro vana gloria
obedias, diligas, castiges et humilies animam tuam.
Hoc de circulis. De angulis vero memoriae satis
arbitror fuisse dictum, ubi de angulis arcae tractavimus.

pedibus rejicit oppressionem ponderis, et caliginis
appetens aeris libertatem, et forte lucem etiam sine
luce oculorum. Eatenus equidem et ipse latibulo
umbrosae negligentiae captus, parum pensabam quam
jucundum sit erumpere in lucem et libertatem conscientiae.
Scalpello autem instantiae quaerentis quid
sit conscientia, vena cordis incisa, undecunque vocavi
vivum sanguinem venarum totius meditationis.
ut de sanguine defaecatae contemplationis, et stylo
commendaret seu commodaret cor quod sufficeret
scribenti et sibi retineret unde viveret. Tunc enim
utiliter scribitur, cum de tractatu suo et vita propria
emendatur, et aliena conscientia nihilominus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.