PL 202, col. 1094

De conscientia (Petrus Cellensis), J. P. Migne

tria, scilicet Verbum, Dominus et Spiritus oris
ejus, creant, formant et ornant coelum conscientiae:
Dominus quidem creat, Verbum format, Spiritus
ornat. Simul tamen trinitas baec operatur,
quae a nobis in nobis secundum diversa merita nostra
singillatim distinguuntur Quaecunque enim
Pater facit. Sed ecce signato Trinitatis mysterio
ad conscientiae trinitatem vel trinam dispositionem
intentionem nostram tractamus, Dominus timore
suo conscientiam creat, Verbum. Domini instructione
sapientiae confirmat, Spiritus oris ejus
donorum varietate exornat. Et nota hic quasi tres
distinctione oculorum personas, id est servum qui
timet, magistrum qui docet, amicum qui diligit, et
omnia amico communicat. Utitur dominus servo,

magister verbo, amicus honore et dono; servus
praecedit dominum, sapientia emittit verbum, amicus
praemittit donum. Sine servo non est dominus,
sine verbo non est magister, sine dono non
est amicus. Secundum majestatem domini auctoritas
servi, secundum sapientiam magistri doctrina
verbi, secundum dilectionem amici doni pretium.
Si magnus dominus, fidelis sit servus; si magister
sapiens, bona eloquia oris ejus; si amicus diligens,
pulchra bona et utilia dona ejus. Servus domino
omne lucrum suum acquirat, nondum ( sic ) doctrinae
honorem magistro et utilitatem comparet discipulo,
datum donum vicissitudinem referat amico.
Quod timor componat conscientiam.
Inchoatur autem conscientia a timore, producitur

et deducitur a subjectione, perficitur et consummatur
in amore. Nisi timeat conscientia, facinus
quodlibet attentat, vel perpetrat; nisi subjiciatur
verbis veritatis, in elationis et mendacii ventum
evanescit; nisi diligat quod diligendum est,
calcaribus semper urgetur, et circa propositum sistitur.
Fundamentum jacit timor, parietes construit
humilis subjectio, tectum superaedificat sublimis
dilectio. Vel certe machinam hujus aedificii timor
componit, subjectio linit, dilectio pingit: et compositio
quidem pertinet ad materiam cogitationum
dolandam, levigandam, in modum ac formam justitiae
redigendam. De silva enim motuum et phantasmatum
nostrorum, idonea et habilia structurae

templi Salomonis ligna velut bona materia sunt
eligenda, quorum natura suscipiat dolam disciplinae
a scientia increpationum. Timor ad ista omnia
tanquam bonus accedit dolator, ut susceptam a
corde, quasi a silva, cogitationum materiam, disponat
eam, modo superflua resecans, modo distorta
dirigens, modo inaequalia ad aequitatis statum in
mensuratione colligens, et inter se trabes, columnas,
laquearia et reliquam structuram coaequans et
compaginans. Clavillis denique sive clavis divini
timoris Propheta compositionem structurae suae
configi optat cum diceret: Confige timore tuo carnes
meas, a judiciis enim tuis timui (Psal. CXVIII,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.