PL 202, col. 236

De haeresibus Graecorum (Hugo Eterianus), J. P. Migne

generalissimum, sed et subalternum principium,
causaque existit. Quam conditionem quaecunque
similis existunt ordinis, non refugiunt. Similiter
autem et in naturalibus materia sine principio, et
sine causa esse intelligitur. Forma quoque cum
alterutra causa sit, et principium rerum materiatarum.
At vero per Filium Spiritus sanctus de Patre procedit,
ergo Spiritus sanctus Filio copulatur, aliquid
ab ipso accipiens, dum per illum progreditur, atque
provenit. Hoc idem profecto quae inter utrumque
similitudo est compellit fateri. Similis est enim Filio
Spiritus, sicut quidem ex causa est suo immediato
principio: cui ut immediate communicat, sic ab
ipso absque medio provenit, et per ipsum Patri

conjungitur. Quidquid sane in progressu medium
sortitur aliquid ad copulam et communitatem suae,
ut ita dicam, primitivae causae, per medium referri
desiderat. Ideo per Filium communitatem Spiritus
ad Patrem referri nullus debet ambigere. Qua de re
manifestum, quod nullo modo Verbum Dei Patris
externum sit ab hujuscemodi consortio. Manet quidem
Spiritus in Patre, manet et in Filio, progreditur
ex Patre, progreditur et ex Filio. Quod enim
rursus progreditur ab illo qui manet, inseparabile
non omnino existit, semel nactum divisionem, sed
ab ipso est omnino discretum. Atqui expressam
personaliter communitatem cum Filio Spiritus habet,
penesque illum ex ipso profluens commanet.
Nimirum si solum maneat non progrediens, suo

personaliter a principio nequaquam distet, nec alia
intelligatur persona: igitur manet simul et progreditur
Spiritus ex Filio, quemadmodum utique omnimoda
discretio identitatem interimit, et communitatem:
ita omnimoda commansio atque unio
tollit personarum discretionem. Ex quo liquido
apparere videtur, quod manens in Filio Spiritus, ut
proprius ejus existens, ex ipso sicut ex Patre progrediatur
et procedat.
CAPUT II.
Sed hoc Graecorum theologi omnibus modis interimere
grassantur contradictione; quae dicit:
Spiritum ex solo Patre procedere. Atque in hac
universi opinione consentiunt, cum in veritate negatio

procedendi Spiritum ex Filio, sanctorum nulli
Patrum perspicax exstiterit. Quis igitur cognoscendi
modus sit, quod non procedat ex Filio? Quomodo
autem Theodoritus negationis hujus inventor et
praeco, promulgando quae nusquam scripta sunt,
idoneus appareat? Quomodo astruere quis hoc audeat,
cum nullus sanctorum Patrum hoc asseruerit?
cum nulli revelatum fuerit? Verumtamen illi quos
novella aetas produxit, ut justissimi rigoris servantissimum,
publicant in libris, quod non procedat
Spiritus ex Filio. Afferunt et ad hujusce positionis
demonstrationem quam plures elenchos, sed
apparentes.
CAPUT III.
Nam Nicomediae praesul in hunc modum syllogismum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.