PL 202, col. 242

De haeresibus Graecorum (Hugo Eterianus), J. P. Migne

est genuisse ipsum Spiritum habentem. Quod
si ita non est, prius genitus est Filius, et tempore
post Spiritum accepit. Igitur sicut dicitur vita et
vivens, judex et veritas: sic Spiritus dator et
emissor. Si enim voluntatem Patris quoniam Filii
esse constat, a se ipsa Filius quia abnegat cum dicit: Non quaero voluntatem meam, sed voluntatem
illius qui misit me
[(Joan. V)]
; de Spiritu vero nihil
tale inveniatur pronuntiare: nusquam enim scriptum
reperitur quod ipse dixerit: Spiritus Patris non est
meus, neque ex me procedit; manifestum plane
quod pariter ejus ut Patris Spiritus sit. Non esse
dubium ergo debet quin Spiritus sit Filii, et ex
ipso; neque ideo colligi duo ejus esse principia vel
duas causas; quod non recte Nicomediae metropolita

syllogizat; inquit enim: Si Pater causa est
Spiritui emissionis, causa autem est et Filius, eo
quod ab ipso procedat quemadmodum et a Patre,
duae rursus causae sunt, sicut et duo principia.
Hujus paralogismi falsam esse conclusionem, et
hinc forsitan manifestum erit. Omni ex elementis
conditae rei, aliqua causa est: Pater ut sit, cujus
ejusdem Filius, eo quod per ipsum facta sint omnia,
negari causa non potest. Igitur duae causae atque
duo principia omnis hujusmodi conditionis
existunt: quod ut non proveniat, superius monstratum
est, ubi enuntiabatur Patrem Filiumque secundum
quid duo dici, et non simpliciter: propterea
unus operator Pater et Filius existit.
Audimus enim Salvatorem per Joannem dicentem:
Pater meus usque modo operatur, et ego operor:
non duo operatores sed unus, ut unus Deus et
unus creator. Omnia per Filium facta sunt, absque
Patre? absit. Scriptum est enim, quoniam in principio
fecit Deus coelum et terram. Et rursum: Quoniam
ipse dixit et facta sunt, mandavit et creata sunt:
praeceptum posuit et non praeteribit [(Gen. I)]
; quod
maximum est potestatis. Quemadmodum enim cuilibet
dicere promptum, et praecipere facile est, sic
Deo facere quae non erant, et facta conservare:
magis autem et multo amplius expeditum erat.
Hujus operatoris est mare, et ipse fecit illud. De
Filio quoque idem scribitur: In initio tu, Domine,
terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt coeli
[(Hebr. I)] .
Non dixit per te facti sunt coeli, et fundata
est terra; sed tu fecisti terram, et opus tuum
est coelum. Ecce manifestum est quod Pater condit
et Filius, non duo conditores, non duo principia, non
duae causae, sed una causa consistunt. Cum igitur creaturarum
non sint duo principia Pater et Filius, neque
duae causae, multo minus sancti Spiritus ratione ab eis
differentis, et aequaliter utriusque existentis, duae
causae seu principia duo censebuntur. Attendendum
vero est quod causa et principium genitum,
et procedens, et similia, non sint naturae seu substantiae,
sed personarum piae ac diligentes explorationes,
et sacerrima quaedam notamina. Quod ex
animalium prima conditione patet melius: etenim
prima animantium facta sunt et creata, mandato,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.