PL 202, col. 244

De haeresibus Graecorum (Hugo Eterianus), J. P. Migne

prius et antiquius. Quippe simplicium conventus
composita perficiunt, quae ipsis constitutis priora
sunt, antiquioraque natura; Filius vero ex substantia
Patris est, ex simplici simplex, ex simili
similiter, et ex aequali aequaliter, verum in Patre
Filius est, et nihil in Patre ipso prius, neque absque
ipso. Quare ipsa Spiritus emissio non absque
Filio est.
CAPUT VII.
Sed Niceta Byzantius philosophus per inconvenientium
inductionem probare decertat, quod non
procedat Spiritus ex Filio, et aliquid esse in Patre
et ex Patre sine Filio. Ratum enim tenet Spiritum
ex Patre procedere, nullo modo Verbo communicante.

Si ut quidam, inquit, fatentur, Spiritus ex
Patre et Filio procedit, cum manifestum verissime
sit nobis ex theologicis informationibus, quoniam
Spiritus ex Patre procedens, per Filium datur, et
in Filio quiescit, simul autem et Patri copulatur;
procedit autem secundum illos et ex Filio, necesse
utique est dari Filium Filii, in manisfestatione ac
distributione Spiritus ex ipso; sin autem ita est,
erit Filii Filius, et ideo nepos pronuntiabitur. Et
rursus secundum illorum nugas de nepote erit apparens
pronepos, et ille rursus alterius egebit: et
hoc in infinitum. Non igitur secundum illorum vanitatem
Spiritus procedit ex Filio, sicut ex Patre.
Ex quo liquido apparet quod ex Patre, ac solo,
Spiritus est, sicut per universum Ecclesia orbem,

longe usque in hodiernum recte docet. Sed et hoc
quia non recte dicitur, de facili videri potest.
CAPUT VIII.
Primum quidem, quia insyllogizatum est: Etenim
propositio quae dicit: Quod emittit Spiritum,
Filium habet: major, universaliter deberet esse,
ea particularis accipitur. Nam illatae conclusionis
causa propositio, quae recte debet syllogismum talem
perficere, haec est: Omne quod emittit Spiritum,
Filium habet: quae indemonstrabilis est, et
impossibiliter; quia neque maxima est, neque fidem
ab aliqua maxima suscipere. Emissio Spiritus
non facit Patrem esse neque Filium, quoniam non
est nascibilitas Spiritus progressio ex Patre, qua

sola Filius a Patre differt. Nam in emissione Spiritus
atque omnibus aliis videtur Pater Filio communicare,
simulque cum eo de sua substantia Spiritum
emittere. Substantia vero ipsa neque emittit,
neque generat, neque generatur. Quae enim secundum
naturam substantiae adsunt divinae, omnem
personam consequuntur. Itaque si substantia generativa
esset, et Filius et Spiritus utique generarent:
quorum nihil veritati propinquat: ex quo
manifestum quod Pater non in eo quod substantia,
sed in eo quod Pater, et secundum hujus habitudinem
ex sua substantia Filium generat. Si non
ex substantia sua generaret, secundum naturam
minime Pater nuncuparetur, ac tum in generando
ex substantia nullam facit distantiam. Non enim

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.