PL 202, col. 249
De haeresibus Graecorum (Hugo Eterianus), J. P. Migne
ex imperfectis perfectum: quin et diarchia monarchiam
ab una exterminat Deitate.
CAPUT XI.
Ac vero juxta rationem hanc, neque Pater perfectus
est, cum non sit ex uno: ex nullo enim Pater
est. Similiter enim coelum astraque minime perfecta
sunt; non enim ab una sunt sola persona sortita
esse, cum tres aequaliter personae, ipsis fundamentum
essentiae praestiterint, licet a quibusdam
principalis Pater causa censeatur: Filius vero conditiva,
Spiritus vero sanctus consummativa. Quam
utique habent rationem, si Spiritus non ex Patre
solo, sed ex Filio, non idem ergo unum. Quaerendum
est quomodo dicatur unum? Nam unum multipliciter
dicitur apud divinam Scripturam, similiter
et apud philosophos: veluti genere, specie, numero:
sed quod genere unum est, specie vero,
plura consistit; specie autem unum, numero plura
sunt: nam una species de pluribus numero praedicatur.
Unumquodque numero multipliciter videtur,
aut enim ut continuum, ut unum dixerim corpus
totius continuitate. Quod quidem plura est in partibus:
unum toto, aut quod natura dividi non potest:
ut punctum et unitas, aut quae rationem habent
eamdem nominibus differentia, ut tunica et
vestis: punctum vero et unitas, quanquam dividi
non possint, alteruter tamen principium nominatur
et finis, prius dicitur et posterius. Et quidem in divina
Scriptura unum de multitudine accipi consuevit,
et unum de eo quod natura unum est, atque numero:
et de multitudine quidem cum dicitur: Erat universa terra labii unius, et linguae unius
[(Gen.
XI)]
: cui simile in Actibus Lucas protulit: Multitudinis
credentium erat cor unum, et anima una: de
uno numero similiter cum dicit: Unus est magister
vester Christus [(Act. IV)]
: unum autem rursus habet
divina Scriptura: quod substantia est unum et natura,
proprietatibus vero minime: sicut tres divinae
personae, quae proprie proprietates tres nuncupantur;
sed neque natura, neque substantia tres sunt.
Unum quippe simplex indivisibile, ac unicum quod
divinum est: sancti enim asserunt, ab intellectu solo
ex proprietatibus differentiam personarum confitemur.
Non enim ut res numerabiles, tres personas
credimus: ut unum, unum et unum: sed solam
differentiam proprietatum: neque tres diversae res
esse creduntur, etsi actu personae tres existant, secundum
tres proprietates, quae rerum non introducunt
sectionem aut divisionem, sed proprium a
communi distinguunt: nam persona quod singulare
est, et per se manifestat concursumque insignitivarum
proprietatum, secundum rationem ex proprietatibus
consideratam, ut individuum a communi
secernit, et indicat. Qua de causa, personae a majoribus
talis assignatur descriptio: aiunt ergo personam
esse substantiam, e proprietatibus ab eisdem
naturae rebus numero differentem: cujus descriptionis
integer consummatusque hic esse sensus videtur:
persona est substantia rationalis, quae per