PL 202, col. 415
Epistolae (Petrus Cellensis), J. P. Migne
Discretione sanctitatis vestrae fratres nostros
et nuntios disponendos committimus. Dominum
quoque et confratrem in omni oratione et beneficio
omnium vestrorum vos annumeramus. Valete.
EPISTOLA XIII. AD JOANNEM S. MACLOVII EPISCOPUM.
[I, 15] Domino suo charissimo et praecordiali
JOANNI episcopo Sancti Maclovii et Mag. presbytero,
id quod est et potest.
Charitas patiens, quod mirum dictu est, pene ad
impatientiam me impellit. Vidi nuntium vestrum
litteris vacuum. Quid hoc est? Estne tanta penes
vos chartarum charitas, an sic vestra abbreviata est
charitas? Quae tam importuni silentii causa? quae
ratio tam mutae et silentis dilectionis? Estne, inquam,
in Britannia consecutivum, ut ubi sterilitas
panis, sequatur et defectio cordis? Et panis quidem
inopiam audiebam, sed famem ex hoc virtutum succedere
non credideram. Certe farina et lecythus
olei apud Sareptenam, ex quo Elias noster Dominus
Macloviensis de his gustavit, non defecit. Certe non
defluit amor noster, sed influit, atque effluit. Et episcopum
quidem excusat instantia laborum, sollicitudo
ecclesiarum, compassio afflictorum, reconciliatio
dissidentium. Clericum quid vetat scribere,
quid impedit amicales litteras componere? Desidia?
sed hanc studium excludit. Insipientia? sed est ei
litterarum peritia multa. Ignorantia nuntii venientis?
sed mihi nudam salutationem detulit. Festinatio
properantis? sed plura sigilla pluribus attulit.
Restat igitur condemnanda in amicis negligentia.
Quia igitur oleum non misistis, aculeum sumitis;
et ideo pungi meruistis, quia ungere noluistis. Valete.
Si valetis bene est nobis.
EPISTOLA XIV. AD EUMDEM.
[I, 16] Domino et Patri charissimo, JOANNI episcopo
Sancti Maclovii frater PETRUS Cellensis indignus
abbas cum Apostolo in labore et aerumna.
Etiam in amaritudinibus nostris congratulatur
anima mea: quanto magis in consideratione gloriosae
remunerationis? Reminiscor siquidem, quia
justi in paucis vexati, in multis bene disponentur,
et quia reddet Deus mercedem laborum sanctorum
suorum, atque ideo non vana est exspectatio, ubi
tam certa, tam grata, tam larga speratur remuneratio.
Certa, propter veritatem promittentis; grata,
propter consummationem desideriorum recipientis:
larga, propter exuberantiam bonorum coelestium in
communicatione Divinitatis. Haec reposita est in sinu
nostro, haec inter ubera commoratur, hac quaelibet
insipida condiuntur, et gustui nostro commodissime
aptantur. O animae meae dulcedo, quid putatis Dominum