PL 202, col. 418
Epistolae (Petrus Cellensis), J. P. Migne
quibus pullos suos protegat, nec cibos quibus
alat. Non aliquid aliud exigimus a vobis, nisi compassionem,
orationem, et consilium. Necesse est
autem qui non habet ubi caput reclinet, Aigulfum
peregrinari apud amicos et vicinos, et rogare quod
solebat rogatus et etiam non rogatus praebere. Si
venerit ad partes vestras, suscipite illum, tanquam
illum. Nostis enim quis sit, et quo honore
dignus sit. Ad episcopum Carnotensem
super hoc scribite, et ad alios quibus visum fuerit.
Valete.
EPISTOLA XVII. AD EUMDEM.
[I, 19] Domino et Patri suo charissimo JOANNI
Dei gratia episcopo Sancti Maclovii, frater PETRUS
humilis abbas Cellensis, quidquid est et potest.
Valet dominus meus? vivitne? Ut credo, aut est
alteratus episcopus S. Maclovii, aut alter a meo est
substitutus. Si alter est, mirari, sed non dolere desino,
tacuisse qui loqui non poterat. Nam surrexit
novus rex, qui non noverat Joseph. Si alteratus,
nollem tantam fuisse alterationem, quae pene accedit
usque ad alienationem. Alienum ab amico equidem
est, posse dissimulare aeque et simulare. Non
simulat amicus propter veritatem; non dissimulat,
sed propter respirantem ardorem. Non simulat, quia
sine adulatione; non dissimulat, quia efficacissimae
naturae existens, sepulcrum reputat latibulum, et
non apparere existimat non esse. Non simulat, quia
nescit; non dissimulat, quia non potest. Hoc ignorat,
illud non potest. Quid enim non novit sapientia?
quid non potest charitas? Quodcunque est,
scire novit sapientia; quodcunque est posse, potest
charitas. Non est scire, scire adulari; non posse,
posse oblivisci. O amice et domine charissime!
oblivioni an negligentiae vestrae objiciam quod abstinuistis
tam a visitatione, quam a salutatione
amicorum vestrorum ultra tempus et modum?
Estne oblivio? Si est, digna est morte, digna exsilio,
quae diadema tulit de capite episcopi, quae de
pectore rationale sustulit. Oblivio delet et quod
praecipuum est in honore, et quod fortissimum est
in robore, id est sapientiam et memoriam. Rea ergo
crimine tantae majestatis capite plectatur, et non
memoretur ultra. Negligentia quid? Non sit dissimilis
in poena, quae praecessit in culpa. Talis etenim
soboles tali de matre nascitur, ex negligentia scilicet
oblivio.
Doleo, Pater, excessum memoriae vestrae jam per
biennium suspensae, decessum quoque amicitiae
quatriduanae multo tempore quasi sepultae. Nuntium
saltem suae salutis, si vivit, mittere debuit amicitia,
cujus naturae est semper odisse absentiam et