PL 202, col. 429

Epistolae (Petrus Cellensis), J. P. Migne

tuam, flammescentem in Deum fortiter, recalescentem
in proximum non mediocriter. Denique
pius et largus remunerator non solum operum, sed
et affectionum, ante faciem tuam Christus Jesus accinctus
plena manu praecurrit, in latere claro vultu
concurrit, et post tergum extenso brachio succurrit.
Praecurrit ut praevius, concurrit ut socius, succurrit
ut medicus. Praecurrit ut imiteris, concurrit ne
lasseris, succurrit ne labores. Praecurrit praedestinatione,
concurrit vocatione, succurrit justificatione.
Jacob in utero matris praevium habuit, cum non
ex operibus, sed ex vocante dictum est: Jacob dilexi,
Esau autem odio habui [(Rom. IX)]
. Angelica
quoque natura in confirmatione suae stabilitatis
concurrentem gratiam habuit. Saulo in languore

suae infidelitatis nonne gratia de coelo succurrit?
Post hunc currens non deficies, cum isto vadens ad
omnia sufficies: huic toto totus innixus omnia te
posse non desperes. Omnia, inquit Apostolus, possum
in eo qui me confortat [(Philipp. IV)]
. Pennis quidem
paternae, necnon et maternae generationis revolat
iste Filius Dei, et praevolat ad sinus paternos;
sed tamen gressum retardat, sustinens lassos. Itineris
quoque duriora et asperiora sibi non ignarus,
sed benignus secernit. Non enim est dolor, sicut
dolor ejus, et nobis planiores semitas, lapides de
via tollens, proponit. Unde ait: Pacem meam do
vobis, pacem relinquo vobis [(Joan. XIV)]
. Quasi guerrae
vestrae et debiti poenalis discrimina persolvi, et

pacis integrae remedia indulsi. Partem, inquam,
suam meliorem, non molliorem fecit, quia simul
molliorem et meliorem in mundo, ubi pressuram
promittit, neminem posse habere docuit. Volo quidem
ego meliorem, sed ex gratia; eligo saepe molliorem,
sed ex humanitatis natura. Non sic vero,
non sic legit Deus. Divisit enim aliter. Seorsum,
sed sursum posuit meliorem. Homines autem tanquam
molliores, infirmiores, seu inferiores, adhuc
limum plasmationis prae oculis habentes, molliora
et dulciora, non meliora et duriora appetunt.
Optioni siquidem nostrae relinquitur, utrum accipiamus
meliora, sed duriora; an molliora, sed deteriora.
Video autem humanitatem meam frequenter
et diu in hoc discrimine vacillare. Modo enim tentat

et attrectat durum propositum, quia melius;
modo relabitur ad molle, quia delectabilius. In istius
contractu placet emptio, sed displicet conditio; in
alterius contractu facilis conditio, sed vilis emptio.
O anceps, o dubia negotiatio! Superflua carnis
equidem delectatio non usquequaque est omni homini
odiosa, sed multum quaesita, multum appetita,
multumque a multis amplexata. Sed quousque? Modica

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.