PL 202, col. 433

Epistolae (Petrus Cellensis), J. P. Migne

fructus computandi, et summa totius dispensationis
colligenda. Si minus inventum fuerit,
danda ante articulum supremum pecunia ad mensam,
renovandus ad nummularios virtutum sive
fidei cursus. Gratia pro gravitate discriminis imploranda;
arbitrium pro posse impendendum,
legatio excusatoria pro impossibili mittenda. Ex
aequo enim si ad pugnam congrediatur, nulla proportione
ad dominum homo miser et invalidus subsistet.
Pondus terrae, coeli infinita spatia, diffusiones
aeris, et maris profusiones intra pugilli angustias
facilius coarctabis, quam Deo coeli paria
respondere possis. O abbas Cluniacensis, attende quia fecit
tibi magna qui potens est, et sanctum
nomen ejus [(Luc. I)]
. Fecit tibi Deus ut deus, ut

pius, ut bonus. Exaltavit humilem, deposuit potentem [(ibid.)] .
Ecce itaque oculus monachorum factus
es, speculum et exemplar hujus ordinis. Si oculus
tuus simplex fuerit, totum corpus monachorum,
quod est congregatio Cluniacensis, lucidum erit.
Si autem nequam fuerit, etiam corpus tenebrosum
erit. Vide ergo ne lumen quod in te est tenebrae sint [(Luc. XI)]
,
ut sic loquar. Facit audere, quod vestibulum
familiaritatis tuae aliquando penetravi, et religionis
tuae sancta devotio. Sed de his hactenus.
Caeterum more nostro obediens amantissimo et piae
recordationis viro, domino Petro abbati, fidejussi
cum abbate Arremarensi pro eo multam pecuniam
adversus Hulduinum de Vendopera.
Priores quatuor proinde secundario, ut regressum

ad eos haberemus, accepimus fidejussores. Hi
sunt . . . .
EPISTOLA XXVII. AD EUMDEM.
[II, 3.] Domino suo et patri charissimo HUGONI
abbati Cluniacensi, frater PETRUS Cellensis, salutem.
Justitia nostra superabundare debet justitiae
Scribarum et Pharisaeorum, et non subjacere.
Miror justitiam hanc quis novus legislator vel unde
attulit, ut non restituatur a principali debitore pignus
fidejussori a debitore detentum. Miror et
novam benignitatem vestram, quae nec semel respondere
voluit jam secundo vocanti. Durius hoc
silentio quam damno permoveor. Ad damnum enim

levius ferendum cooperatur patientia, cum illud
noveris resarciendum amici bona et nova gratia.
Silentium vero post beneficium mortui beneficii
repraesentat sepulcrum. Malum tanquam abortivum
amici primogenitum facere, cum potius semper obsequii
memoria vigere debeat, et vivere apud amicos.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.