PL 202, col. 878

Sermones (Petrus Cellensis), J. P. Migne

Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israel.
Benedictio mea mutat et res et nomina rerum, Jacob
te appellavit natura, Israel te facit gratia, utrumque
tamen praerogavit praedestinatio mea. Ut fratris
plantam in utero teneres, non fecit mathematica
constellatio, sed universa creans et gubernans divina
moderatio. Ut subriperes benedictionem, non
fecit fraudulenta matris consultatio, sed gratiae
praeparatio, ut mecum luctam inires veni non casu
fatali, sed descensu propitiabili; non ut te vincerem,
sed ut benedicerem; nec invitus praesto,
quod ut rogares suggero: differo autem conferre
quod te charius volo servare.
SERMO LXXVIII. DE SANCTO NICOLAO I.

Negotiamini dum venio [(Luc. XIX, 13)]
.
Misericors et justus Dominus, qui dives est omnibus
invocantibus eum, dispensatione inscrutabili
dona sua partim donat, partim vendit; ubi donat
facit gratiam, ubi vendit apponit justitiam; nulla
avaritia, ubi gratia: veros justitia, non reddat
pigros gratia, non diffusos justitia. Quae necessaria
sunt si forte differt dare gratia, pro pretio in
medio profert justitia, nemo unquam juste poenituit
emendo a justitia, nemo frivolis deceptus promissionibus
a gratia.
Vult ergo Deus pecunia gratiae lucrari nos in
contractibus justitiae dicens: Negotiamini dum venio;
nolite liberum arbitrium ab officio cessare [ al.

laxare] quia si non laboraret, de merito nil sperare
auderet; excitat ergo illud praeveniens gratia,
ut ad solemnes et frequentes justitiae nundinas
concurrat, quatenus solatio ipsius revolvat justitiae
mercedes, et suis necessitatibus comparet escas et
vestes sufficientes.
Nihil deest certe in foro justitiae, quod necessarium
sit saluti humanae: discutiens igitur et excutiens
tanquam veteres sacellos, prophetarum et veteris
legis libros, tactu et visu probet quid utile
sit mendicitati, quid nuditati, quid paupertati,
quid usui, quid saluti, quid tranquillitati, quid
delectationi, quid aeternitati. Expandat in his prius
quod suum est, rationi utique omnem substantiam,
ingenii, memoriae, voluntatis, delectationis, oris,

oculorum, aurium, manuum, pedum et omnium
corporis membrorum: et cum viderit suum peculium
minus sufficere, recurrat ad marsupium gratiae;
nunquam enim minus commodabit gratia,
quam potest vendere justitia. Pater justitiae et fons
gratiae in sorte collata non sese excedunt, quia
totum est gratiae quidquid est justitiae, et totum
justitiae quidquid est gratiae: totum ergo comite
gratia potes acquirere, quod venale proponit justitia.
Habet autem mercatores suos justitia, qui pannis
vilioribus pretiosam circumtegentes supellectilem,
obscuritate et vilitate verborum, sanctissimos recondunt
sensus, et quominus meretrico apparatu
lenocinantur oculis attendentium, eo verius intrinsecus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.