PL 202, col. 885
Sermones (Petrus Cellensis), J. P. Migne
manum tuam, et implebuntur omnia animalia benedictione [(Psal. CXLIV, 15)]
.
Grave et grande damnum patitur omnis actio,
quae non fit tempore opportuno; unde Salomon: Omnia tempus habent
[(Eccle. III, 1)]
, si fornicatione,
si adulterio, si immunditia non nominanda pollutus,
sacramento Dominici corporis et sanguinis te
ingesseris; non dat tibi Deus escam, quia non dat
nisi in tempore opportuno; si odio, si ira, si iracundia,
si quo criminali depressus, accesseris sanguini
Christi; scias quia vestimentum tuum sanguine
tali mistum, in combustionem erit, et cibus
ignis. In tempore igitur opportuno accedit ad Deum
lotus vestimentis; aqua confessionis et compunctionis
emundatus a delicto maximo, id est ab omni
criminali, fidelis, devotus, esuriens et sitiens justitiam;
unde ait Moyses ad populum: Estote parati
in diem tertium, ne appropinquetis uxoribus vestris [(Exod. XIX, 15)]
.
Si non licet appropinquare uxoribus,
licet commisceri meretricibus? si abstinendum
est a licito concubitu uxorum, estne admittendum
stuprum nefandissimum masculorum et belluarum?
Mira Dei patientia, crudelius transfigitur manibus
et ore talium, quam flagellis Pilati, quam lancea
militis, quam Judaeorum spinis et militum clavis.
Tales non sunt de mensa Domini, quia non sperant
in illum; sed qui sperant in te, Domine, tu
das illis escam in tempore opportuno; unicuique
secundum propriam virtutem; Petro et Andreae
panem in ligno; Stephano in lapidum congerie;
Laurentio panem in craticula; singulis martyribus
singula tormenta, tanquam passionis suae et crucis
minuta fragmenta; unde in Evangelio: Colligite
quae superaverunt fragmenta ne pereant [(Joan. VI,
12)]
; id est ne martyres a passionibus immunes
transeant, cum ipse panes fregerim, et quidquid
poenae temporalis est, in corpore meo pertulerim.
Dat itaque escam in tempore opportuno, non uno
simul, sed toto sparsim tempore martyres suos
mittendo et disponendo in Ecclesia catholica; isti
vero non solum sunt de mensa, sicut grex et familia
indocta, sed sunt in mensa, et ad mensam, et super
mensam.
Sub mensa vero publicani et peccatores, qui sicut
canes famem patiuntur et convertuntur ad vesperam,
dicentes cum illo evangelico Pharisaeo: Domine,
non sum dignus levare oculos meos ad coelum [(Luc. XVIII, 13)]
;
et: Non sum dignus vocari apostolus [(I Cor. XV, 1)]
;
et: Non sum dignus ut intres sub
tectum meum [(Matth. VIII, 8)]
. Isti nec a mensa recedunt
desperatione sicut ille qui dixit: Major est iniquitas
mea, quam ut veniam merear; ecce ejicis me
hodie a facie terrae et a facie tua abscondar [(Gen.
IV, 14)]
. Nec irruunt ad mensam fronte meretricis
et rabie immoderata, sed tempus opportunum exspectant,
ut cum filii saturati fuerint; excutiat pater
bonus sinum suum, et micas quae non negligentia,
sed copiosa abundantia in gremium distillaverat,
canibus quasi non ex industria projiciat. Sic