PL 202, col. 893

Sermones (Petrus Cellensis), J. P. Migne

primo quia ibi gesta sunt, vel geruntur, vel gerenda
sunt quae pertineant ad sanctificationem; sicuti ubi
Dominus crucifixus est; ubi conficitur corpus ejus,
ubi in rubo apparuit Moysi; ignis sanctus, vel quia
de coelo venit, vel quia in holocaustis et sacrificiis
divinis tantummodo habebatur, et lucernis illustrandis;
vasa sancta, quia ab humanis usibus
separata, divinis tantummodo exhibebantur obsequiis.
Dicitur Deus sanctus, quia omnia sancta sanctificat;
angelus sanctus in bono confirmatus, voluntati
divinae assidue famulatur; homo sanctus,
quia initiatus sacrae regenerationis mysteriis, connumeratur
civibus curiae coelestis, corpus Christi

sanctum, quia operatione Spiritus sancti per ministerium
sacerdotale, visibilis materia in visibilem
et veram substantiam conversa corpus Christi,
quod de Virgine sumptum dicitur, creditur, et
certo certius tenetur; Evangelium sanctum, quia
promissione coelestium, et praesenti sanctificatione
credentium mentes sanctificat. Specialiter igitur de
verbo Evangelii, et corpore Christi dicitur: Nolite
sanctum, etc.
Sed in canibus quid possumus intelligere, nisi
rapaces, nisi avaros, nisi gulosos, nisi ad vomitum,
id est ad peccatum reversos? Quid vero in porcis,
nisi immundos, nisi brutos, et nunquam honestati
deditos? O quam pretiosas et speciosas margaritas
in foro suo rex virtutum et negotiator animarum

hodie Christus Jesus exposuit! si dederit homo omnem
substantiam domus suae, et comparavit saltem
unam margaritam, non poenitebit in aeternum, quia
thesaurus desiderabilis est, imo inaestimabilis. Prima
autem est absolutio peccatorum; secunda, reconciliatio
poenitentium; tertia, chrismatis confectio;
quarta, corporis et sanguinis Domini consecratio;
quinta, pedum ablutio; sexta, praeclara illa
Domini et saluberrima praedicatio; septima passionis
inchoatio. Nullum has attingit pretium, quia
omnes et singulae superant omnem, non solum censum,
sed et sensum.
Utquid tamen mercator noster illas attulit et protulit,
nisi forte quia non vendere sed dare voluit?

annon ita Paulus in humeris suis plenos deferens
saccos hujusmodi margaritarum hoc insinuat, quod
potius venerit ad forum nostrum dare quam vendere,
dicens: Sine poenitentia sunt dona et vocatio
Dei? [(Rom. XI, 29)]
et item: Quid habes quod non
accepisti? Si autem accepisti quid gloriaris quasi non
acceperis? [(I Cor. IV, 7.)]
Non est igitur gloriandum
de acceptis quasi de propriis, imo, qui gloriatur, in
Domino glorietur, et de gratuitis ejus beneficiis
gratias referat; et quod gratis accepit, gratis fidelibus
tribuat, non canibus vel porcis. Caveant et singuli
ne tanquam canes accedant ad sancta, aut tanquam
porci devorent ea; sed se probent et examinent
confessione et poenitentia, ut mereantur sanctificari
et sancti percipere sancta.
SERMO LXXXV, SYNODALIS.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.