PL 202, col. 898
Sermones (Petrus Cellensis), J. P. Migne
virtutum, cherubim gloriae obumbrantia propitiatorium
quae, si desit, frustra habentur caetera; si
adsit habentur omnia; de legenda et intelligenda
Scriptura, quae est mensa esurientium; de praeceptis
Dei, quae sunt ferramenta medicabilia animarum;
de promissis Dei, quae sunt unguenta curationum;
de sacramentis Ecclesiae, quae sunt antidota
et medicinae reparabiles omnium aegritudinum;
de baptismate, quod est mare Rubrum submergens
Pharaonem cum omnibus Aegyptiis insequentibus,
id est originale peccatum, cum omnibus actualibus
peccatis; de corpore et sanguine Christi, unde vivificantur
mortalia corpora nostra, et animae refocillantur
tanquam pane coelesti, de sancta chrismatis
unctione, ubi vires animae crescunt; de confessione,
quae exsuperat omne venenum; de eleemosyna,
quae exstinguit ignem aeternum; de unitate,
pace et concordia omnium fidelium, quae retundit
audaciam aeriarum potestatum; de omni honestate
morum, quae acquirit amicitiam et societatem angelorum.
Unde autem quis ista vobis dispensare poterit,
nisi Joseph aperiat horrea sua nova et vetera, nisi
sponsus introduxerit in cellam vinariam, in cellam
aromatum, in hortum nucum, et unicuique Deus
partitus fuerit mensuram fidei; dispensatori vero
duplicem mensuram, quatenus et sibi retineat, et
eis qui non praeparaverunt sibi partem mittat? Fides
igitur tanquam lucerna in nocte accensa, circumlustret
nubem omnium sacramentorum, quae prae
manibus habemus, et nimio splendore suo etiam
quae supra firmamentum sunt, tam in ordinibus
angelorum quam in triclinio summae atque verae
Trinitatis et unitatis puris intellectibus demonstret.
adoret Patrem ingenitum, Filium de Patre unigenitum,
Spiritum sanctum ab utroque procedentem.
Hic plus studeat devotioni quam disputationi, non
plantet nemus quaestionum et multarum argumentationum
juxta hoc altare, quia tutius est adorato Deo
cum reverentia quietem animo suo praestare quam
irreverenter secreta et arcana Dei inquietare [ f. inquirere].
Confabuletur si praevalet cum angelicis
spiritibus, parum reponens quae a Jesu Christo
sunt nobis relicta vivendi vestigia; partim quae in
mundo fideles Christi absorbeat undecunque succrescens
miseria; partim implorans eorum suffragia;
partim explorans super Ecclesia, quae in terris
peregrinatur divina consilia; exhibeat proinde singulis
eorum ordinibus stationes odoriferas, praebens
gratiarum actiones, pro eorum indefessa sollicitudine,
et cura erga aegritudines et molestias nostras;
ac deposcens ne peccatorum nostrorum fetore aversi,
despiciant necessitates nostras, vertat post haec
vultum super cardinem coeli, adoratoque scabello
pedum dominae nostrae, choros confessorum, martyrum,
apostolorum atque virginum humiliter expediat,
et ad se ipsum plenus lacrymis redeat.
Ecce quomodo fides justum deducit per vias
rectas; sed de radice tantae fidei repente pullulat