PL 204, col. 1028
Vita S. Stephani (Gerardus Itherius), J. P. Migne
multa bona locuti sunt. Quibus auditis, omnes qui
aderant Deo gratias egerunt, et facta absolutione,
cardinales dixerunt: « Nos oravimus pro illo, nunc
vero deprecemur illum, ut oret pro nobis ad Dominum,
quia sine dubio plus possunt nos juvare illius
sancta merita, quam illum nostra suffragia: cum
Christo namque vivit in gloria. »
XLVII. De electione domni Petri Lemovicani secundi prioris.
Pio igitur Patre destituti et orbati fratres, de
conventu suo unum, Petrum scilicet Lemovicanum,
in priorem et spiritualem Patrem sibi concorditer
elegerunt. Hic prius in saeculo venerabilis sacerdos,
nunc vero in religione paternae traditionis et voti
quod fecerat aemulator existens, Deo et hominibus
charus et amabilis erat: sub cujus regimine,
grege Dominico in augmentum religionis proficiente,
locum de Mureto in quo Deo serviebant,
diuque cum sanctissimo Patre suo servierant, monachi
S. Augustini calumniari coeperunt.
XLVIII. De inquisitione diversorum locorum.
Sed qui potius auferenti tunicam pallium volebant
dimittere, quam unde ad placita et litigandi
consuetudinem traherentur habere; locum alium
vigilanter perquirere curaverunt, ubi caput religionis
suae convenienter constituerent, libere et quiete
servire Deo potuissent. Locis itaque diversis sedulo
peragratis, nullo tamen idoneo reperto, tandem
divinitus illustrati, salubre consilium omnes unanimiter
inierunt, ut prior scilicet cum omni humilitate
et devotione missam celebraret, et cum fratribus
universis affectu praecordiali Domino supplicaret,
ut clementer eis consuleret, et quod postulabant
indicare non differret. O mira Dei clementia et
perenni memoria commendanda! Potuit fortasse
livor Dei servis moliri calumniam, sed unde eos
comprimere voluit, inde amplius dilatavit. Nam
immensa et ineffabilis supernae dispensationis providentia
latiorem locum, et ad observantiam religiosae
conversationis et situ et nomine magis idoneum,
eis a mundi constitutione paraverat, cujus
loci nomen etiam per ipsam divinam vocem audire
meruerunt.
XLIX. De revelatione loci Grandimontensis.
Priore namque, sicut condictum erat, missam
celebrante, cum Agnus Dei ter cantatum fuisset, et
tam ipse quam omnes alii fratres ardentissime Dominum
exorarent, quaedam coelestis vox audita est
dicens: « In Grandimonte, in Grandimonte, in
Grandimonte. » Hanc sane beatissimam vocem
prior et nonnulli de fratribus audierunt. Finita vero
missa, quaesivit prior a fratribus, si coelicam audierant
vocem; et cum unus eorum confestim coram
omnibus diceret: Ego audivi eam ter dicentem
« In Grandimonte, » et alius similiter, cuncti affluenter
laetati sunt, et consolati sunt, et confortati
vehementer divinae pietatis largitatem, propter gloriosae