PL 204, col. 1031
Vita S. Stephani (Gerardus Itherius), J. P. Migne
quo totum corpus suum a capite usque ad pedes
coeperunt leniter extergere. Quod dum facerent,
quidquid linteamine tangebant mox sanatum fiebat.
Quo facto, dixerunt: « Hic totus est sanus. » Quo
dicto, disparuerunt. Petrus vero Lemovicanus perfectae
sanctitatis munere laetificatus, mirabilem Dei
patrumque praedictorum visitationem mirari et laudare
coepit affectuose. Hoc autem miraculum fidelis
socius et charissimus frater meus ipse primum
mihi, postmodum vero caeteris fratribus, rogatu
meo, vultu demisso et verecundo manifestavit.
LVII. Item aliud miraculum de quadam muliere.
Homo quidam erat in territorio Pictaviensi cum
uxore sua Petronilla nomine. Isti vero affectuose
diligebant fratres nostros de Alonia, et multa bona
eis saepissime largiebantur et multoties eos visitabant,
credulitatem magnam habentes in eos et in
B. Stephanum. Habebant autem fratres istos pro
filiis, eo quod prole infecundi et steriles permanebant.
Erat enim illis consuetudo talis quod annuatim
in festo B. Stephani procurabant fratres pro
amore et honore ipsius, et veniebant ad eos ipsa
die, afferentes quae eis erant necessaria. Cum autem
ex consuetudine in festivo die ipsius cum omni apparatu
suo gaudentes et exsultantes viamque carpentes
venirent, et ipsa mulier supra dorsum jumenti
fidens procederet, ecce subito jumentum
illud, nescio quo casu pedem incaute posuit et mirabiliter
corruit, et illico mulier illa cadens de
asello exspiravit. Videns autem vir ejus uxorem
suam esse defunctam, coepit ejulando clamare et dicere:
« Heu me, heu me miserum! heu me desolatum!
heu me omnino destitutum! uxor mea mortua
est, solus sum, et non habeo consolatorem neque
sublevantem. O Deus, quid faciam? quo ibo?
quid agam? nescio. Si rediero ad domum meam,
videbunt me vicini mei, et audient me lugentem
ac lamentantem, et inimici insultantes dicturi sunt:
Ubi est uxor tua? quo remansit, quo perrexit? Et
ego tristis et anxius respondere minime potero.
Si huc diu perstitero, obvium me habebunt transeuntes
per viam hanc, et interrogabunt me quid
mihi accidit, et circumdabor rubore et anxietate.
Si ad fratres perrexero, angustiabuntur, dolebuntque,
et convertetur gaudium eorum in moerorem,
et festivitas in tristitiam. Et quid dicam? Versa est
in luctum cithara mea, et organum meum in vocem
flentium [(Job XXX)]
. » Cumque sic fleret, et ita lamentaretur,
et jam desperaret, venit ei in memoriam,
quomodo pro honore et amore B. Stephani
essent in itinere; et ideo bonum sibi visum est
ut auxilium ejus fideliter expostularet. Resumit
igitur vires suas, et in se reversus dixit: « Deus,
propitius esto mihi peccatori. Per merita B. Stephani,
redde mihi uxorem meam, ut cum illa te
laudare queam. Appareat igitur nunc sanctitas B.
Stephani, pro quo eramus in hoc itinere nos servi
tui. Da nobis, Domine, auxilium ex ista tribulatione,
et revertatur, obsecro, anima ejus ad corpus. »