PL 204, col. 1034

Vita S. Stephani (Gerardus Itherius), J. P. Migne

honorem. » Nec mora, post orationem factam, recepit
juvenis vitam. Gaudet prior cum fratribus,
quia revixit adolescentulus; inde laudatur Dominus
et extollitur beatus Stephanus.
LX. Item miraculum aliud
Per idem tempus fratres operabantur in nemore,
et dum vellent ligna caedere, oportuit arborem
vertere ab alio latere, quae retinuit fratrem quemdam,
Joannem nomine, vidente jam dicto priore, qui ibi
loquebatur forte cum quodam religioso homine.
Frater autem ab arbore tenebatur, manus ejus
cum brachio destruebatur, et a fratribus cum eodem
priore clamabatur: « Quid agis, beate Stephane?
isti tuo discipulo in articulo mortis posito festinus

succurre. » Et cum haec dixissent, illico liberatus
est, et laudaverunt Dominum, et beato Stephano
gratias egerunt.
LXI. Item aliud miraculum.
In territorio Lemovicensi prope domum nostram
de Podio Gisberti, erat homo quidam, qui domum
supradictam obnixe diligebat, et fratribus ibidem
manentibus multa beneficia conferebat. Hic habebat
matrem vetulam et multitudine dierum inveteratam.
Accidit autem quadam die ut anus febrium
morbo corriperetur: Tunc ait illi filius suus:
« Mater, jube ut eam ad sacerdotem, quatenus accipias
de manu ejus corpus Domini et sanguinem. »
Cui mater: « Utique, fili mi. » Perrexit itaque
homo ille ad presbyterum, et adduxit secum. Qui

cum venissent, invenerunt eam jam mortuam.
Tunc ait illi sacerdos: « Cernis quia mortua est
mater tua et nihil potest ei proficere admonitio
mea, praepara quae facturus es, et mane, Deo volente,
revertar ad te. » Et his dictis presbyter reversus
est, et homo iste coepit contristari et moestus
esse, quia mater ejus obierat absque corporis et
sanguinis Christi perceptione et sine confessione.
Tunc anxie coepit nomen Domini invocare, et auxilium
beati Stephani per totam noctem illam praestolari.
Cumque diu hoc ageret, cum fiducia ad
corpus matris accessit, et clamare coepit vehementissime:
« O mater! o mater! » Cui illa respondens
ait: « Quid vis, fili mi? Cur me incitasti?

Certe bene mihi erat. » At filius ejus gaudens et exsultans
ait illi: « O bona mater, si tibi placuerit, ut
iterum vadam ad presbyterum, et tradat tibi corpus
et sanguinem Dominicum. » Cui illa: « Fiat voluntas
tua. » Ivit autem iterum homo ille ad saepedictum
presbyterum, et attulit illi veteranae corporis
et sanguinis Domini sacramentum; et facta
primitus confessione communicavit, et statim iterum
obiit, et laetati sunt qui aderant universi, et
laudaverunt nomen Domini et magnificaverunt merita
beati Stephani, pro cujus honore tale signum,
Deo volente, contigit. Vir autem iste annuatim
solitus est candelam afferre supradictae domui in
festo sancti Stephani, ob memoriam et reverentiam
tanti miraculi. Qui haec viderunt et audierunt,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.