PL 204, col. 220

Epistolae (Henricus de Castro Marsiaco), J. P. Migne

orantes impensius et clamantes ad Dominum,
ut pro decore domus suae quam amplificatis in
terris, restituat ipse vobis domum non manufactam
aeternam in coelis.
VI. Ad eumdem.--Ait in prima festivitate S. Bernardi illius factam memoriam, et exoptatam fuisse praesentiam, mittitque ei digitum S. Bernardi.
Celebratus est apud nos dies honorabilis et solemnis,
nova festivitate jucundus, et ampla jucunditate
festivus, utpote quem nobis relevatio sacratissimi
corporis beati Bernardi celeberrimum reddidit, et
lumine clariore perfudit. O quam voluimus gaudiis
illis plus utique coelestibus quam terrenis, vestrae
majestatis interesse praesentiam: quatenus et nobis

de gloria principali decor tantae festivitatis excresceret,
et vobis de meritis illustrissimi confessoris
miro quodam irriguo uberioris benedictionis largitas
emanaret. Verum, quia id nobis ampla distantia
remotissimae regionis invidit, ad spirituale remedium
vota transtulimus, fecimusque, Deo propitio,
quod vestra ibi etsi praesentia defuit, memoria non
vacavit. Solemniter etenim nomen vestrum cum suae
pietatis insignibus, vestrorum, ut oportuit, et affecctionibus
fratrum, et cordibus impressimus filiorum;
qui ampla illud devotione susceptum, aspectui quodammodo
sancti Patris offerrent, et coelestis aulae
secretario praesentarent. Praeterea ne absentiae corporalis
occasio regias apothecas inventi muneris
participatione fraudaret, mittimus vobis de thesauro

reliquiarum ejus honorabilem portionem, indignum
penitus reputantes, si pietas tanti principis tantae
sanctitatis participio fraudaretur. Suscipite igitur
digitum sacrae illius manus: quam pro eo quod vir
justus ab omni munere terreni quaestus excussit,
Deus eam, ut dignum fuit, affluentissima copia coelestis
benedictionis implevit. Illius, inquam, manus,
cujus tactus sanabat aegros, roborabat invalidos, firmabat
homines, daemones effugabat. Illius manus,
quae Claraevalli nostrae, cui vos dare tecta disponitis,
primum injecit lapidem fundamentis. Fuit autem
studii nostri diligenter in vasculo consignare quod
mittitur, ne vel thesaurus ibi reconditus per frequentes
apertiones injuriae pateat, vel devotae
subreptionis instinctu dolus aliquis piae fraudis

irrepat.
VII. Quae est domini Cisterciensis ad Henricum et Morimundi abbatem.--Henricus et abbas Morimundi deputantur a D. Cisterciensi ad visitandum coenobium de Columba,
Contentiones et rixae quas in monasterio de Columba
furor mali desiderii suscitavit, ad nostram
nostrorumque pervenere notitiam, diro nos admodum
vulnere percellentes; tam pro dispensatione
domus ipsius, cui grave subinde periculum imminet,
quam violata nostri ordinis honestate, quae in
omnibus professoribus suis pestem familiaris dissidii
et domesticae simultatis abhorret. Volentes igitur
huic tanto malo competens accelerari remedium,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.