PL 204, col. 222
Epistolae (Henricus de Castro Marsiaco), J. P. Migne
In immensum extollitur impunita temeritas, et
licentia quae juris ratione non cogitur, justis
semper rationibus obluctatur. Probat hoc Dolensium
monachorum granditer efferata praesumptio,
qui in agrum fratrum de Domo Dei praeteritis messionibus
irruentes, rapinam frugibus, injuriam fratribus
intulerunt, nulla prorsus admonitione praemissa,
ut si quid eis decimationis jure competeret,
pacifice ad ipsos aut judiciali ordine pervenisset. Hi
vero armis potius confisi quam legibus, ad illos laboriosos
fratres, qui sub pondere diei et aestus
laetabantur coram Domino, sicut qui in messe, in
armorum strepitu violenter intraverunt, potiti nimirum
periculosa laetitia, qua exsultat raptores
capta praeda quando dividunt spolia. Quidam namque
eorum violentas manus in conversos et monachos
injecerunt, et illas sacras dextras, quas decimarum
sacrilegio venerant profanare, fuso pauperum
sanguine polluerunt. Et vos quid ad haec,
beatissime Pater, quid ad haec? Poteritne praesidentibus
vobis manere incorrectum in monachis, quod
sacri canones acerrime puniunt in tyrannis? Poteritne
et illis in exigendis his decimis justitia ulla
competere, qui justitiam et judicium cruento praejudicio
non sunt veriti praevenire? Verum et antea
super his nullam habebant omnino justitiam, quippe
qui olim pro eis idonea commutatione recepta diuturnum
haberent pro hac decimatione concambium
litteris traditum, et fundatoris domus subscriptione
signatum. Rogamus igitur clementiae vestrae celeberrimam
pietatem, quatenus eam super hoc promat
in maleficos ultionem, quod fratres nostros nulla
ulterius decimae hujus exactione lacessant, et contra
inermes animas arma denuo sumere non praesumant.
X. Ad eumdem.--Queritur, decreta ejus pro quadam domo ordinis sperni a Divionensi abbate, et rogat, ut aggravet manum suam in contumacem.
Ambiguitatis et diffidentiae materia panditur, si
Ecclesia, quae mater est fidei, in suis institutionibus
contemnatur. Desinat Roma vel promulgare quod
statuit, si decretis ipsius impune contraire licuerit.
Meminimus autem, piissime Pater, et cum gratiarum
actione recolimus quod negotium domus parvulae de
Morans tam diligenter et efficaciter promovistis:
quod ad suum jam causa exitum devenisset, si Divionensis
abbatis nota protervitas vestrae jussionis
limites non exiret. Sed ecce inventus est, qui perire
magis eligat quam parcere, volens potius a
functionibus separari divinis, quam in suis factionibus
superari. Confidimus tamen in Domino, et in
constantia virtutis vestrae quod mentietur tandem
iniquitas sibi; et cui aufert exsecrabilis cupido consilium,
jugis vexatio conferet intellectum. Is autem