PL 205, col. 33

Verbum abbreviatum (Petrus Cantor), J. P. Migne

videar. Ideoque: « Adhaesi testimoniis tuis, Domine [(Psal. CXVIII)] :
» Non supra, sicut illi, qui assimilantur
Simoni Mago, qui volavit, sed non « supra
pennas ventorum [(Psal. XVII)] , » quod solus Christus,
« Qui posuit tenebras latibulum suum, » quoadusque
« videamus eum » in futuro « facie ad faciem [(I Cor. XIII)] .
» Item: Supra volantes, « Posuerunt in
coelum os suum, et lingua eorum transivit in terra [(Psal. LXXII)] ,
» id est de coelestibus humano more
tractant et 10 disputant, qui « statuunt oculos suos
declinare in terram [(Psal. XVI)] , » quibus necesse esset
cum Martino potius coelum respicere, quam « in
coelum os ponere. Convertit Dominus flumina » talium
« in sanguinem, » id est in carnalem sensum
et expositionem: « et imbres eorum ne biberent
[(Psal. LXXVII)] .
» Item: Horrendum est de coelestibus,
et summo bono omnium auctore, pulverem et quisquilias
et sarmenta vilia colligere. Unde philosophus
[( Epist. ad Eustoch. de custodia virgin. )] : Qui in maximis
et rebus dubiis timidus erit, nauci non est.
Et Hieronymus: Stultum est sollicitari de eo quod
sine periculo nescitur. Item: « Sentite de Domino
in bonitate, et in simplicitate cordis quaerite illum [(Sap. I)] .
» -- « Qui enim ambulat simpliciter, ambulat
confidenter [(Prov. X)] . » Non dico simplicitate simulata
et haeretica, vel simplicitate stultitiae cognata,
sed simplicitate existente sine plica erroris, et sine
plica curiositatis, et temerae inquisitionis. Item: Et
« Quasi modo geniti infantes, rationabiles » tamen,

« lac concupiscentes » doctrinae [(I Petr. II)] : quasi
scilicet sufficientia et minora quae capere potestis.
Stolida ergo monemur non inquirere, multo magis
et curiosa, imo prohibemur. « Nolite extollere in
altum cornu vestrum: nolite loqui adversus Deum
iniquitatem [(Psal. LXXIV)] : » vel per haeresim blasphemando,
vel in moribus male docendo; vel per
superbiam et curiosam disputationem nimis investigando;
vel praecepta Domini generalia, particularia,
et localia, et temporalia esse asserendo: arcumque
sacrae Scripturae carnali expositione levigando.
« Nolite loqui sublimia » et temeraria « gloriantes:
sed recedant vetera de ore vestro [(I Reg. II)] ; » scilicet
superfluae et temerariae inquisitiones, et prava
dogmata philosophorum. Item: « Dixit Manue ad

angelum qui ei apparuit: Quod est tibi nomen? Respondit
angelus: Cur quaeris nomen meum, quod
est mirabile [(Judic. XIII)] , » et inexplicabile? M. Si
ergo de nomine Deitatis prohibemur quaerere, multo
magis de re nominis curiose et superbe. Omne
nomen Dei est ineffabile. Sufficiat ergo quod ipse
« admirabilis, fortis, potens [(Isa. IX)] , » etc., quod
scilicet haec sunt nomina ejus. Item Hieronymus:
Non minori scelere dicitur Deus non esse quod est,
quam negatur esse quod est. Moyses posuit terminos
circa montem, ne bestia, quae tangeret, lapidaretur [(Exod. XIX)] :
sic et Christus, et Patres nostri
« terminum posuerunt in monte » et circa montem
sacrae Scripturae, « quem non debemus transgredi [(Psal. CIII; Hebr. XII)]
» per inutilem, et temerariam,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.