PL 205, col. 35

Verbum abbreviatum (Petrus Cantor), J. P. Migne

cum modestia corripientem » et disputantem. Item:
« Non in contentione [(Rom. XIII)] . » Glossa: Altercatio
enim non decet sanctos, sed collatio. In contentione
enim minor invidet majori, et se illi praeferre
contendit. Item II ad Timotheum II: « Noli verbis
contendere, nihil enim utile est, nisi ad subversionem
audientium. » Glossa: Contentio nihil potest
nisi subvertere, dum verbosus par, vel superior videtur
Catholico humiliter loquente; in qua non potest
non fieri, quin excitet aliquid quod contra conscientiam
dicatur.
Pronuntiatio ordinata debet esse ut vita: ordinatum
autem non est quod praecipitatur et properat.
Celeritas etiam dicendi nec in sua potestate
est nec satis philosophiae amica est, quae

verba debet ponere, non projicere, et 12 procedere
pedetentim [(SENEC., ep. 40)] . Item philosophus:
Ad summam totius summae, tardiloquum,
rariloquum, submissa voce loquentem te
esse jubeo. Caput enim movere, brachia intorquere,
digitos extendere, pedes supplodere, totumque
corpus concutere, quid aliud est nisi quaedam
similitudo insaniae, et te similem pugili ostendere? [(Ibid.)]
Item Isaias: « Cum desieris digitum extendere,
et loqui id quod non prodest, tunc placebis
animae meae [(Isa. LVIII)] . » Item: Sicut turpe est interrogantem
histrioni in disputatione assimilari, si
gesticulando proposuerit: ita et solventem nimis
esse praeproperum turpe est et periculosum, maxime
in quaestionibus solvendis, ubi vertitur periculum

animarum [(Hebr. X)] . Unde in Ecclesiastico [(cap. XXXII)] :
« Fili, sine consilio nihil facias, et
post factum non poenitebis. » Item: « Qui interrogationem, »
solvendo scilicet, « manifestat, parabit
verbum [(Eccli. XXXIII)] . » Glossa: Orando, meditando,
bene operando: « Et sic deprecatus, exaudietur,
et conservabit disciplinam, et tunc respondebit:
« praecordia fatui quasi rota carri, » etc.
Item in eodem, cap. XXXII: « Vir consilii non disperdet
intelligentiam: alienus et superbus non
pertimescet timorem, etiam postquam fecit cum
eo sine consilio, et suis insectationibus arguetur. »
Item cap. XXXVII: « Fili, in omnibus cor boni consilii
statue tecum: non est enim tibi aliud plus
illo. » Item cap. XXXVII: Ante omnia opera verbum

verax praecedat te, et ante omnem actum consilium
stabile. Item: « Labia imprudentium stulta et inconsiderata
narrabunt, verba autem prudentium statera
ponderabuntur. In ore fatuorum cor illorum, et
in corde sapientum os illorum [(Eccli. XXI)] . » Item,
exemplo sanctorum primitivae Ecclesiae, necnon
et justorum eos praecedentium, etiam et aliorum
seniorum praedictos sequentium, qui nihil solvebant,
ad nulla respondebant, nisi deliberatione et
consilio praehabito et praecedente. Item a simili:
Cum enim in quaestione mota super aliqua terrula
vel recula alia terrena, coram judice; si tanta
adhibeatur solemnitas judicii, tum in testium approbatione,
tum in advocatorum productione, in

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.