PL 205, col. 40

Verbum abbreviatum (Petrus Cantor), J. P. Migne

exires de vulva sanctificavi te, et prophetam in
gentibus dedi te. Et dixit Jeremias: A, a, a, Domine
Deus, ecce nescio loqui, quia puer ego sum; »
id est. A. b. c. darius, in vita scilicet, in scientia,
in facundia. Item II ad Timotheum II: « Tu ergo, fili,
quae a me audisti, et per multos testes, haec commenda
fidelibus hominibus; qui idonei erunt et
alios docere. » Idonei, vita, scientia, facundia. Hoc
enim tertio opus est (facundia scilicet) ut duobus
primis; alioquin quantum quis prodest exemplo,
tantum nocet silentio. Item in eadem: « Sollicite
autem cura teipsum probabilem exhibere; » primo
« operarium inconfusibilem, » et post, « recte tractantem
verbum veritatis [(II Tim. II)] . » Item Dominus
in Evangelio: « Quis putas est fidelis servus

et prudens, quem constituit Dominus super familiam
suam, ut det illi in tempore tritici mensuram? » [(Luc. XII.)]
Inde sciens quae, quibus, qualia et
quando sunt apponenda. Item philosophus [(SEN.,
epist. 24)] : Nihil adeo nos philosophos infestat,
quam quod nobis objicitur, nos verba, non opera
tractare, vocamurque a moventibus facetias: Animalia
glebae [f. gloriae ]. Item: Sanctus Gedeon
pugnaturus contra Madianitas, fractis lagunculis et
accensis luminibus sive lucernis, insonuit tubis, et
territi sunt Madianitae et confecti [(Judic. VII)] . Item:
Praeceptum est a Domino Isaiae [(cap. XXXII)] et Jeremiae [(cap. I)] ,
quod non nisi prius succincti lumbos
et renes praedicarent. Item: Filii Israel

obsidentes Jericho [(Josue VI)] , septies 17 eam circuierunt,
et in septimo circuitu tubis insonuerunt,
et corruerunt muri Jericho. Jericho defectus interpretatur.
Praedicaturus itaque primo omnes defectus
suos cum mundo, qui in defectu est, circumeat,
et in septimo circuitu, id est cum plene et perfecte,
in perfecta circuitione scilicet, corruent vitia mundialium
hominum quibus praedicabit. Item: « Circuivi
et immolavi in tabernaculo ejus hostiam vociferationis, »
etc. [(Psal. XXVI.)]
CAPUT VIII. De curiosa praedicatione, et contra eam.
Philosopus [(SENEC. epist. 71 et 108)] : O tu lector,
disputator, similiter et praedicator, qui bonum et
honestatem vitae quaeris, ne exspectes magnificas

voces ab istis circulatoribus et venatoribus verborum,
qui flosculis et coloribus adulterantibus verbum
Dei, furtivisque translationibus et similitudinibus,
improbisque orationibus potius delectabilibus, et
pruritum auribus generantibus, quam utilibus utuntur.
Talis praedicator, nonne me magis juvare poterit,
quam nauseabundus navis gubernator, qui vix
stare potest attonitus et vomitans non se, nec alios
regere valens? Non minori cura debet regi vita humana
in hoc mundo, quam navis in mari.
Sed, inquies, haec sequi et attendenda esse dicit
Aristoteles, Socrates, Plato, Philo, et alii. Ne cures
de dictis eorum in talibus, sed potius, ut bene vivas,
fac quae loqueris. Item: Exemplo abbatis Willelmi
Clarevallensis, qui sermonem noluit texere, sed potius

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.