PL 207, col. 1136

Poemata (Petrus Blesensis), J. P. Migne

O vanitatum vanitas 7,
Quae est haec securitas?
Inter hastas hostium
Fredentium?
Astat mors in januis, et defluis
In omne desiderium:
Sed irruet calamitas
Repente super impium
Voluptatumque brevium
Mutabitur jucunditas,
Aeternum in supplicium.
III.--TRACTATUS DE SACROSANCTIS VENERABILIS SACRAMENTI EUCHARISTIAE MYSTERIIS.
Non elongabit se, cultoremque juvabit.
Ergo Deum fateamur eum, sed cunctipotentem
Supplicibus nostris precibus votisque faventem.
Invocatio Patris.
O Pater aeterne, qui cuncta regendo superne,
Omnia disponis virtute sacrae rationis!
Carminis esto mei dux et via materiei.
Materiam, metrum, mendacia, prospera, Petrum,
Praesigna, forma, remove, concede, renorma.
Materiam primam da te, Deus, addeque limam,
Qua rem sublimem coelesti dogmate limem.
Tu faber es prudens, prudenter singula cudens,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.