PL 207, col. 1153

Poemata (Petrus Blesensis), J. P. Migne

Praeparet ergo Deo sua pectora quisque fidelis,
Fiat ut illius in mundis mansio coeli.
Corda fugit Dominus torpentia plenaque sorde,
Cujus semper inest in mundo gratia corde;
Et quem pauper adhuc virtus compellit egere,
Esuriemque bonam nequit agni carne replere.
Saltem manducet sacri de carnibus haedi,
Qui pro peccato populi solet hostia caedi.
Non homines docet esse pares vetus ordo sacrorum,
Nec mentis ratio, nec disparitas meritorum.
Hinc haedum Moyses jubet agni morte litari,
Ac ab utroque typo, vult Christum significari.
Haedus non tamen est haedos qui damnat et odit.
Sed quis sit tibi quisque sacri discrimine prodit.
Agnum mactamus, cum justitiam retinemus;
Haedum cum veniam poscentes crimina flemus.
Nec reor absurdum quod in haedo significatur
Christus, qui caper aut hircus plerumque litatur.
Quod lex hunc eremo, lex hunc ultro vetus offert,
Hoc quia sit gemina Christo substantia profert;
Pro foribus templi plebs unum sacrificabat,
In caput alterius sua crimina multiplicabat.
Hunc vivum populique sui peccata ferentem,
Poeniteas cito, peccator, cum sit miserator
Judex; et sunt haec quinque notanda tibi.
Spes veniae, cor contritum, confessio culpae,
Poena satisfaciens, et fuga nequitiae.
Ut dimittaris, aliis peccata remittas,
Hisque satisfacias quos te laesisse fateris.
Sperne voluptates, lusus, spectacula mundi;
Desere consortem pravum populique tumultum:
Secretasque preces et opus pietatis amato.
Omnia peccata plangat contritio vera,
Servans aetates, sensus, loca, tempora, membra.
Deplores acta, noli committere flenda.
Plangas admissa cum commissis et omissis:
Offensasque Dei quod fratrem damnificasti.
Vera sit, integra sit, et sit confessio munda,
Sit cita, firma, frequens, humilis, spontanea, nuda.
Propria, discreta, lacrymosa, morosa, fidelis.
Poeniteas plene, si vere poeniteat te.
Non per legatum, non per breve, sed refer ipse:
Compatienti dic, sapienti, dic meliori;
Presbyteris multis prodest si confitearis.
Copia presbyteri si desit, pande sodali.
Corporis ut maculas, animae sic crimina pandas.
Carnea sunt crapula, perjuria, furta, libido:
Mente latet livor, odium, tumor, ira, libido.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.