PL 209, col. 1009

Vita Petri Claraevallensis (Thomas de Radolio), J. P. Migne

sanctus [(Psal. XI)]
: ille nimirum qui plenus gratia et fortitudine faciat prodigia et signa magna in populo [(Act. VI)]
,
dicatque confidenter: opera que ego facio in nomine patris mei ipsa testimonium perhibent de me [(Joan. X)]
,
immo potius de fide, per quam Deus decrevit salvare credentes in se. Signis et revelationibus
indiguit primitiva Ecclesia, et ea copiose possedit; ceterum et provecta eodem indiget alimento, ut eadem
medicina que contulit sospitatem, conservet collatam: ad quod signa recentia efficaciora videntur quam
vetera, ut est in medicorum speciebus, ipsa vetustate parum in pluribus operari probantur. Sed quia non
est qui faciat hoc bonum, non est nec usque ad unum [(Psal. XIII)]
, utiliter agere me credo quod virum virtutis
et nostro tempore singularem, quem vidi, quem agnovi, Petrum Abbatem Clarevallis, quoad calamo
nostro fieri poterit, a defunctis revocare propono: ut sicut viventes edificavit vivus, sic eosdem edificet
et defunctus. Et sicut est, ut indubitanter credimus, in eterna, ita sit in hominum memoria, ad fidem scilicet
eorum roborandam et ad excitandum in eis Divinum amorem. Sed ab hoc proposito me plurimum revocare
contendit consideratio mei, cujus persona corporis infirma est et sermo contemptibilis [(II Cor X)]
,
timeoque presumptionis argui, qui materiam disertissimis reservandam impudens occupaverim. Vereorque
ne vir tantus secundum id estimetur, non quod fuit, sed quod ab inerti poeta describitur. Denique
pauca sunt illius que noverim, plura in nostram notitiam non venere. Unde ab ejus obitu annis pluribus
jam elapsis tacui et oscultavi et prestolabar foretne quis de suo ordine, id est Cistercii, ubi multitudo
sapientum sanitas est orbis terrarum, precipue qui ei assiduus et familiaris astitisset, qui ejus texeret
historiam. Sed hactenus eum nec reperi nec audivi. Siquidem illius ordinis philosophi majorem operam
impendunt silentio quam stilo. Hec igitur necessitas taciturnitatis mee causas premissas elidens, impellit
ut pauca que ab ipso, vel a bonis viris de ipso didici, quasi quedam fragmenta colligam ne pereant, et
calamo qualicumque describam. Forsitan ex hac occasione aliquis vir nobilis et urbane eloquentie et nil
habens in sermone rusticitatis admixtum, enormiter tractata rethorice retractabit. Insuper et ea que nos
de illo viro latent et opusculo nostro desunt supplebit. Quin etiam lutum nostrum in argentum, scoriam
in aurum, panes hordeaceos in similam, aquas vel insipidas in vinum, vel amaras in dulcorem, gratia in
labiis suis diffusa [(Psal. XLIV)]
, convertet. Interim tamen de nostro qualicumque labore non mihi sint ingrati
qui hec legere dignabuntur: immo mihi gratiam et affectum rependant, et si non pro operis utilitate,
tamen pro utilitatis intentione. Nunc quoniam, ut ante nos dictum est, indecens est in proemio effluere et in
narratione succingi, satis est huc usque de Prologo; jam Xro preside narrationi digitos inseramus.
CAPITULA.
De patria Petri et sancta ejus conversatione Igniaci, I.
De visione ejus antequam ingrederetur Igniacum, II.
Quod in sua novitate quasi quemdam spiritum in se venire sensit, ex quo semper idem sibi similis in omni
casu deinceps fuit, III.
De persona quadam, ut credibile est, angelica que eum dormientem in choro excitaba, quamque ipse
vidit, IV.
De dolore capitis quem aliquando in vigiliis passus est et de quo est miraculose liberatus, V.
De magna Dei dulcedine quam ipse expertus est, et auctoris invectione contra incredulos, VI.
Quod Prior fuit Igniaci, deinde Abbas Vallis Regie, et quod ejus electionem visio quedam precessit, VII.
De mercennario qui grangiam Vallis Regie voluit incendere et per hominem Dei mirabiliter impeditus
est, VIII.
De morbo quo in eadem abbatia laboravit, et ejus liberatione, IX.
Quomodo a Valle Regis translatus est Igniacum, et de presagio Roberti monachi super hoc, X.
Responsum divinum super eadem re ad monachum Nicolaum, XI.
Aliud item responsum ad eumdem Nicolaum de agenda penitentia, XII.
De discretione domni Petri circa se et circa suos subditos, XIII.
De visione ipsius mirabili super milite Balduino, XIV.
Actoris testimonium super eadem visione, XV.
De visione Domni Petri super Henrico Comite Campanie, XVI
De fratre defuncto quem post obitum manifeste vidit, XVII
De quodam egroto pro quo oravit, et eger in somno se ab eo verberari videbat, XVIII.
Quomodo revelatum est ei quod foret Abbas Clarevallis, XIX.
De morte Geraldi Abbatis Clarevallis apud Igniacum, XX.
De visione cujusdam fratris Clarevallis que precessit electionem Petri, XXI.
De electione ejus in Abbatem Clarevallis, et Gilleberto Priore a febribus per eum liberato, XXII.
De equo ejusdem Gilleberti per eumdem Petrum a malo cadendi usu liberato, XXIII.
Quomodo vocaverit eum Papa Romanus et honoraverit, XXIV.
De electione cujusdam episcopi et laudabili verbo Petri super ejus electione, XXV.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.