PL 209, col. 1019

Vita Petri Claraevallensis (Thomas de Radolio), J. P. Migne

Nempe vir iste non erat ex illis qui culicem colantes
camelum glutiunt [(Matth. XXIII)]
, qui decimant olus
omne et graviora legis relinquunt; qui inter bonum
et malum, bonum et melius, malum et pejus discretionem
non habentes, quodque deterius est, que sua
sunt non que Ihu Xpi quarentes [(Philip. II)]
, licet
cure gregis excubare videantur, ignorantia tamen
vel malicia ipsi errantes et alios in errorem mittentes,
multa faciunt, parum proficiunt, folia multa
sed parvum fructum afferunt; quin etiam rixantur
de lana sepe caprina et nil patiuntur super contritione
Joseph. Petrus autem edoctus, revelante Spiritu
sancto, quod ex operibus legis non justificabitur
omnis homo [(Gal. II)]
, et quia Deus spiritus est et
eos qui adorant in spiritu et veritate oportet adorare
[(Joan. IV)] ,
spiritus et veritatis ardentissimus emulator,
justitiam, non que ex lege est et operibus,
sed que ex spiritu et Deo est copiose possidebat. Ex
qua et ipse justus dispensationes suas justificabat
et auctoritate que sanctitatem sequebatur eis non
solum victoriam sed et gratiam assequebatur. His
per digressionem fortasse, sed tamen ex materia
pendentibus expositis regressum ad materiam faciemus.
Inter hec homo Dei visionem vidit magna
admiratione nec minus memoria et relatione dignissimam.
Eam sicut ab alio scriptam repperi eis que
scribimus copulavi. Ea autem est hujusmodi.
XIV.
Quodam tempore cum advenisset Ursicampum

Abbas Igniacensis Petrus nomine, vir omni sanctitate
conspicuus, letabunda et gaudens in ejus adventu
domus tota gavisa est, reverentiam exhibens
qualem sua sanctitas exigebat. Tunc Domnus Abbas
et Prior, quia visionem eum vidisse cognoverant
quam ex ejus ore qui eam viderat cupiebant audire,
sequestrantes eum de medio in partem alteram
ducunt, quasi de rebus secretioribus locuturi.
Cumque sedissent eum venerabiliter alloquuntur
precarique incipiunt ut ordinem visionis quam
viderat eis aperire dignetur. Tremens ille ac pavens,
et quasi ignorans quid quererent, visionem se vidisse
in quantum potest dissimulat et illorum precibus
nullatenus acquiescit. Rogant illi semel et
iterum; negat ille. Laudabili tamen eorum importunitate

devictus, tum quia Prior ei Scripturarum
testimonio demonstrat peccati reum esse in fratrem
qui fratri rem edificationis occultat, tum quia Domno
Abbati negare nil potest, quia tenere diligit
eum a quo versa vice non minus ipse diligitur,
tandem vix erumpentibus verbis, narrationem suam
sic incipit exordiri:
Erat in Archiepiscopatu Remensi miles quidam,
nomine Balduinus, vir clarus genere, vir temporalibus
rebus exuberans, sed non minus habundans peccatis.
Nichil siquidem mali relinquebat non factum
nisi quod facere ipse non poterat. Miles iste eo tempore
quo cum Remensi Archiepiscopo guerram exerceret,
toti patrie et maxime vicinis domibus mala
plurima inferebat; res autem domus nostre, quam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.