PL 209, col. 1032

Vita Petri Claraevallensis (Thomas de Radolio), J. P. Migne

in quo quanta fuerit innocentia testatus est,
me audiente, Gillebertus ille superius et sepius
nominatus, qui ejus cum aliis coabbatibus confessionem
audivit, et qui ejus absque confessione, ut
Deo ait Psalmista, sessionem et resurrectionem
noverat. Testatus est ergo quod pro omnibus offensis
quas confessus in suo fine fuerat, et quas in
omni vita sua post inchoatum monachatum contraxerat,
ut ejus verbis utar, plus quam Miserere
mei Deus et Pater Noster cuivis penitenti non deberet
injungi. Quod si vetere proverbio pares paribus
facillime congregantur et similia similibus
naturaliter coaptantur, indubitanter concludere
licet quod verum est quia Petrus hic pauper et
modicus celum dives ingreditur, et quorum est

vitam imitatus et mores sanctis et angelis sociatur.
Sed jam spiritu digne pro meritis collocato, corporis
exequias prosequamur.
XXX.
Quidam de fratribus unum de dentibus ejus proponebat
extrahere, pro thesauro scilicet et reliquiis
illum servare desiderans; ex hoc se facile facturum
presumebat quod os apertum defunctus habebat.
Accedens igitur ut pium furtum patraret, os clausum
et sic obstructum repperit, ut propositum implere
non posset. Notatum est ab aliquibus, et
quasi pro miraculo habitum, ego autem ut presumptive
judicem, hoc arbitror quod singularem
humilitatem quam vivus habuerat etiam defunctus
servabat. Lotum est illius corpusculum, quod etiam

exanime non horrorem sed gratiam possidebat, feretroque
impositum licet sepulturam Igniaci in
mortali sua humilitate voluisset, tamen usque Claramvallem
delatum est. Fratres autem, ut audivimus,
ubi Sanctus Bernardus primo positus fuerat
ibi propter gratiam meritorum, et quia justi erat
monumentum, posuerunt Petrum: nimirum consonantes
quorumdam testimonio, quibus iste visus
est non minoris meriti quam ille. Nam, quod pace
dixerim aliter sentientium, ille quidem excelsus in
verbo glorie [(Eccli. XLVII)]
, homo magni consilii, currus Israël et auriga ejus
[(IV Reg. XIII)]
, scriba
doctus in regno celorum, proferens de thesauro suo
nova et vetera [(Matth. XIII)]
, in Ordine Cistercii, in

Ecclesia XPI multum fructum fecit in tempore suo.
Ille, inquam, lucerna ardens et lucens [(Joan. V)] posita
super candelabrum ut luceret omnibus qui in
domo sunt [(Matth. V)]
, sicut lampas limpidissima
lucis sue radios longe lateque diffudit; iste autem,
ut breviter dicam, quasi carbo succensus, sed cinere
sue paupertatis opertus, minus quidem splendoris
sed ardoris non minus habuit.
XXXI.
Post obitum exterioris hominis et sepulturam
corruptibilis corporis, interiorem ejus hominem, id
est animum hominis abisse quidem, sed non obisse,
licet etiam fides hoc teneat, tali tamen argumento
probatum est. Monachus quidam Prior cujusdam
cellule sanctum virum frequentare solebat. Hic

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.