PL 209, col. 1034

Vita Petri Claraevallensis (Thomas de Radolio), J. P. Migne

letarentur, qui nunc absentiam vestram tanto
gravius ferunt quanto quid conferret presentia ipsius
absentie experimento didicerunt. Sed, ut de
magno Martino legitur, cuius ut secundum conscientiam
loquar vos estis imitator invictus, nobis
estis ablatus, illis de Claravalle a Deo estis donatus;
si tamen Clarevallenses in hoc Dei munere Dei
gratiam recognoscunt, si non respiciunt in vanitates
et insanias falsas, si non secundum faciem sed
iustum iudicium judicare noverint. Quid igitur de
vobis ipsi judicent viderint, ego constanter assero,
testimonium in hoc habens ab omnibus recte iudicantibus,
quod quicumque vos non admiratur et
diligit, decipitur profecto non parum et errat, aut
certe vestram virtutem aut veram ipsius virtutis naturam

ignorat. Habuerint illi de Claravalle in aliis
patribus gloriosa carismata, in vobis nempe, si dissimulare
norunt, habent, quod quanto rarius invenitur
tanto carius approbatur, vere et XPiane virtutis
exemplar; cuius perfecta effigies et veritas
sustantialis non est in magnis et mirabilibus huius
mundi, nec in eis rebus que sunt secundum seculi
iudicium gloriosa, sed in fide firma, in caritate
ignea, in humilitate profunda, in rerum visibilium
contemptu et continentia, in invisibilium amore et
experientia. He sunt vestre et vere divitie; has magnifice
possidetis. Harum conscientia alia in quibus
alii excellunt, quod fortius est facere quam habere,
contemnitis. Hec igitur fratres vestri videant, et si
volunt gloriari in Domino, glorientur; habent pre ceteris

hanc excellentie gloriam quod habent in Dei
rebus hominem singularem.
Sed hec dicta sint hactenus, que quidem pauca
esse non dubito pro materie dignitate, sed profundissime
et singulari humilitati vestre multa esse
multumque onerosa non dubito. Ceterum, ut ad
sanctam Paulam scribit sanctus Iheronimus, neque
XPI preconia, etiam si volucro, adiuratus neque
vestras laudes tacere possum. Jam nunc prostratus
pedibus Vestre Sanctitatis et ipsos pio amplexu et
summa devotione deosculans, precor mi Pater, mi
Pater, et si de tanto Dei servo ego tantus peccator
auderem dicere, mi amice, ut Thome filii vestri, qui
hoc vobis scribit, et Philippi fratris mei memoriam

habeatis, et hanc pro maxima dilectione quam erga
vos habemus retributionem reddatis, ut pro nobis
nominatim aliquando communem omnium sed vestrum
proprium Deum exoretis; hec desiderabilia
michi sunt super aurum et lapidem preciosum multum [(Psal. XVIII)]
.
Nec mirum: sicut enim Deo nunquam
sine spe misericordie supplicatur, ita constanter
credo quod nunquam ei sine obtentu eius
misericordie supplicatis; et si non plenum in eis
que exigitis, tamen ad aliquod commodum eorum
pro quibus rogatis. Et omnino iustum est ut vos
supra ceteros exaudiat in vestris precibus, cum supra
ceteros nostri temporis quos novimus eum in
suis mandatis audiatis.
Congregemus in unum ea que premissa sunt et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.