PL 21, col. 303

De benedictionibus patriarcharum (Rufinus Aquileiensis), J. P. Migne

et ascendens in altum, captivam duxit captivitatem [(Ephes. 4. 8.)] .
Hoc ergo modo, et in somno suo leo
fuit vincens omnia et debellans, et destruxit eum,
qui habebat mortis imperium [(Act. 3.)] . Et velut catulus
leonis, die tertia suscitatur. Quis suscitabit eum?
Recte quasi inquirentis prophetae personam, quae
suscitet Christum, sermo significat, quia Apostolus
quidem dicit: Quia Deus illum suscitavit a mortuis.
Et, Qui suscitavit Christum a mortuis, suscitabit et
mortalia corpora vestra propter inhabitantem spiritum
ejus in vobis [(Rom. 8.)]
. Et iterum ipse Christus dicit
in Evangeliis, Solvite templum hoc, et ego in tribus
diebus suscitabo illud: hoc autem dicebat de templo
corporis sui [(Joan. 2.)]
. Quia vero ipse dicit, suscitasse
templum suum, et Deus illum dicitur suscitasse:
recte Propheta stupore tantae Patris et Filii

unitatis, atque indiscretionis attonitus dicit, Quis
suscitabit eum?
3.
Non deficiet Princeps, ex Juda, neque dux de
femore ejus, usque quo veniant ea, quae reposita sunt
(et velut in aliis exemplaribus habetur, Veniat cui
repositum est) et ipse erit exspectatio gentium [(Gen. 49.
10.)]
. Hic locus manifeste refertur ad Judam: constat
enim, usque ad nativitatem Christi non defecisse
principes 10 ex genere Judae, nec duces de femoribus
ejus, usque ad Herodem regem, qui secundum
fidem historiae, quam Josephus scribit, alienigena
fuisse, et per ambitionem in regnum Judaeorum dicitur
irrepsisse. Statim ergo ut hoc factum est, et ut
defecit dux de femoribus Judae, advenit ille cui regnum

repositum, in quo, quomodo Gentes sperent,
Evangelii fides et Ecclesiarum docet propagatio. Reposita
autem dicuntur ea quae opportuno tempore
proferenda sunt, sicut et Christus in fine saeculorum
advenisse dicitur, cum dicit Apostolus, Ecce nunc
tempus acceptum [(2. Cor. 6.)]
, scilicet ad salutem
Gentibus conferendam. Si vero quis in omnibus cupiat
cursum utriusque expositionis aptare, potest
extorquere fortassis, ut etiam de Christo haec hoc
modo videantur intelligi: Quia non deficiet Princeps
ex Juda, id est, hi qui post resurrectionem ejus, Ecclesiarum
principes ordinantur: Et dux de femoribus
ejus, duces quoque populi Christianorum, de femoribus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.