PL 21, col. 306

De benedictionibus patriarcharum (Rufinus Aquileiensis), J. P. Migne

verbi Dei, quanto capacior effecta fuerit anima,
tanto purior fit, et lavatur quotidie ad scientiae profectum:
et jungens se Domino, non solum amictus
ejus, verum etiam unus jam cum 13 ipso
spiritus fiet. Huic contrarius erat amictus ille populi
Israel, in quo, ut gentis impudicitiam designaret,
non tam amictum, quam praecinctorium id
nominavit, quod Jeremias circumdare lumbis suis,
et auferre rursus, atque in Euphratem jubetur abscondere [(Jer. 13.)] .
5.
Gratifici, inquit, oculi ejus a vino, et dentes ejus
candidiores lacte [(Gen. 49. 12.)]
. Vides quomodo Historialem
intellectum, erga finem praecipue, amputat et
abscindit? Si enim adhuc contentiosius agentes dicere
velimus, quia gratifici sunt oculi Judae ex vino

prae abundantia vini, ut supra diximus, et abundantia
poculorum, quid de candidis dentibus respondebimus,
et qualitate lactis, prolatis? In quo adversum
veritatem non est agendum impudenter. Sed interruptione
intelligentiae Historialis exclusi, ad Spiritualis
expositionis ordinem redeamus. Gratifici, inquit, oculi ejus a vino.
Superius ostendimus Apostolica
auctoritate, membra Christi dici dignos quosque fidelium,
et diversa singulariter membra nominari, pro
eo quod unusquisque omni Ecclesiae corpori dependit
officium. Erunt enim pedes Christi, qui currunt ad
faciendam pacem, qui pergunt ad subveniendum his qui
in necessitate sunt positi. Erunt manus Christi, quae
ad misericordiam extenduntur, quae auxilium indigentibus
ferunt, quae invalidis ad adminiculum porriguntur.

Sic erunt oculi Christi qui scientiae lumen corpori
universo praestant, sicut in Evangelio scriptum est, Lucerna corporis tui est oculus tuus
[(Matth. 6, 22.)]
.
Gratifici ergo sunt oculi isti: Sermo enim sapientiae
sale conditus est, ut det gratiam audientibus. Non
ergo pro hoc solum gratificus dicitur, quia scientiae
sermonem ministrat, sed quod habet in se gratiam,
facit. His enim auditis, inquit, sapiens sapientior erit [(Prov. 5.)]
.
Gratifici ergo sunt oculi ejus a vino, quia
nihil est aquaticum in verbo sapientiae, 14 nihil fluidum,
nihil frigidum: sed vinum quod laetificat cor
hominis, et quod infunditur vulneribus illius qui incidit
in latrones. Quo scilicet audientium vulnera
peccatorum non solum olei lenitate mitigentur, verum
etiam vini austeritate purgentur. Et quis est,

inquit Apostolus, qui me laetificat, nisi qui contristatur
ex me. Candidi dentes ejus super lac. Saepius jam de
membrorum Christi ordine et ratione diximus, et eadem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.