PL 21, col. 316

De benedictionibus patriarcharum (Rufinus Aquileiensis), J. P. Migne

hoc est, visibilis et carnalis: ipse credo, de quo
dicit Apostolus, Primus homo de terra terrenus [(I. Cor.
15.)]
. Sed et alibi, Si enim qui videtur, noster homo corrumpitur;
sed qui intus est, renovatur [(Ibid. 4.)]
. Hunc
eundem qui videtur, exteriorem hominem appellat.
Et iterum dicit: Quia non primum quod spiritale est,
sed quod animale est primum [(Ibid.)]
. Ergo omnis
homo cum in hoc mundo carnaliter vivit, et secundum
carnem movetur: et primus est carnalis motus
in concupiscentia libidinis, cui jam primae juventutis
tempus obedierit, durum et temerarium simul, et
lascivum hominem reddit, ascendentem etiam super
cubile patris et polluentem thorum paternum, id est,
etiam praecepta et monita naturalis legis, quae in nobis
est (quod nunc paternus thorus dicitur) praevaricantem.

Est enim intra nos lex quaedam naturalis,
quae arguit unumquemque peccantem, et malum ei
esse suggerit, quod delinquit. Cubile ergo Legis hujus
temerat, ac sedem secreti ejus maculat, qui praeceps
et infrenis fertur ad vitia.
BENEDICTIO SIMEON ET LEVI.

falsis testibus adhibitis, condemnabant Jesum, non,
inquit, invitentur viscera mea. Non tibi hoc videtur
dicere, Mundus ego a sanguine justi hujus [(Matth.
27.)]
: mundus ego a sententia, quam decernitis adversum
innocentem? Quia in ira sua, inquit, occide
runt homines. Requiro quos homines occiderunt, cum

certum sit ante passionem Domini, nominem credentium
esse punitum: nisi forte quis ipsis adscribat
etiam sanguinem Prophetarum. Quia et Dominus dicit, Quod a sanguine Abel justi usque ad sanguinem
Zachariae
[(Ibid. 23.)]
, omnis qui effusus est sanguis
justorum, ab ipsa generatione requiratur. Sed videamus,
an forte et illos homines occiderint, quos
persuaserunt clamare, Sanguis illius super nos et
super filios nostros [(Ibid. 27.)]
. Et in cupiditate sua
subnervaverunt taurum. Taurum appellari Filium Dei,
legimus in Scripturarum figuris, in Evangelio nimirum,
ubi scriptum est bis sub persona filii senioris
dicentis ad patrem, Ego semper tecum fui, et mandatum
tuum nunquam praeterii, et nunquam dedisti mihi
haedum, ut cum amicis meis epularer: cum autem venit

filius tuus hic junior, qui dilapidavit omnem substantiam,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.