PL 21, col. 320

De benedictionibus patriarcharum (Rufinus Aquileiensis), J. P. Migne

irrepunt, et volunt exterminare vineam Domini sabbaoth:
ut apprehendat eas malarum cogitationum
laudabilis venator effectus.
BENEDICTIO ISACHAR.

requiem habuisse, sed in laboribus, in persecutionibus,
sicut Paulus Apostolus indicat, omne
vitae suae tempus habuisse [(2. Cor. 11.)] . Videamus
ergo, ne illud sit quod sermo iste significat, dicens, Et videns requiem, quia bona est,
quia considerantes
futuram requiem, et regni coelorum beatitudinem,
et omnium, quae repromissa sunt, gloriam contuentes,
libenter humeros suos subjecerint ad laborem:
ad illa enim respicientes quae futura sunt bona, patienter

praesentia tolerabant mala, sicut et Apostolus
Paulus de Mose dicit, quia spretis Aegyptiorum
thesauris, elegit potius ferre improperium Christi: Respiciebat enim,
inquit, ad retributionem [(Hebr.
11. 23.)]
.
3.
Sed quoniam instituimus arcam Scripturae divinae,
non bicameratam solum, sed tricameratam
(sicut ad Noe [(Gen. 6.)] a Domino dictum est) construere,
videamus nunc qualiter nobis Isachar etiam
tertium aedificet nidum. In superioribus adsumsimus
eum hominem, qui tripartito animae motu (ut est
totius animae languor) ira et furore 32 errantem,
quod per concupiscentiam Ruben, et per iram
Symeon, et Levi prudentiam non recte directam
significari posse distinximus: sed hunc jam in Juda

ostendimus poenitentem, et in Zabulon ex multa
parte conversum, in Isachar vero, qui merces interpretatur,
jam videmus eum etiam mercedem boni
operis exspectantem, quia non solum abjecit malum,
sed et concupivit bonum, etiam in medio sortium
requiescit. In medio autem est, qui secundum commonitionem
Sapientiae, non declinat neque ad dextram
neque ad sinistram, hoc est enim, recte lineam
tenere, et viam virtutis incedere, in quo etiam sortes
sic possunt intelligi. Sors dicitur, per quam haereditatis
portio unicuique tribuitur, non quae eventu
aliquo constare videatur, sicut gentes putant; sed
quae Dei judicio et dispensatione decernitur. Sortes
ergo nobis in hac Morali expositione, mandata Dei,
per quae haereditas caelestis capietur, intelligendae

sunt. Iste ergo, qui jam conversus, etiam mercedem
operum suorum sperat, semper in medio sortium,
id est, in medio mandatorum Dei requiescit, videns
requiem quia bona est, et terram quia pinguis est.
Posteaquam pugnam, quae erat intra se cogitationum,
dum in eo concupisceret caro adversum spiritum,
et spiritus adversum carnem, depulit et exclusit,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.