PL 21, col. 323
De benedictionibus patriarcharum (Rufinus Aquileiensis), J. P. Migne
illum qui occisus est pro salute et reditu filii
poenitentis [(Luc. 15.)] . Sed et alia multa in Scripturis
similia sunt, quae nunc ad bonam, nunc ad malam
partem trahuntur: ita et serpens invenitur aliquotiens
etiam in persona Domini scriptus, ut ipse de se dicit
in Evangeliis: Sicut enim Moses exaltavit serpentem 35
in deserto: ita exaltari oportet filium hominis [(Joan.
3.)]
. Sed et Apostolus, quum praecipit, prudentes fieri
sicut serpentes, nunquid non ad bonam partem, appellationem
serpentis aptavit? Potest ergo et in hoc
loco de ipso Domino dici: Fiat Dan serpens in via:
assidens super semitam: id est, ipse qui judicat corda,
et scit quae intrinsecus conteguntur; videns in via,
hoc est, in hujus vitae cursu, equites itinere equitare
non recto. Equites autem animae in corporibus positae,
possunt intelligi, sicut ibi dicit: Dormitaverunt
omnes qui ascenderunt equos [(Psal. 75.)]
, id est, omnes
qui sunt in corporibus, peccaverunt, sicut pronunciavit
etiam Apostolus. Horum ergo equorum, vel equitum
calcaneum serpens iste, viae adsidens, mordet; mordet
autem calcaneum, quum corpus vel languoribus,
vel aliis quibuslibet cruciatibus macerat, quo velocem
cursum peccantium reprimat. Cum enim corpus
adfligitur, et consumitur caro, tunc cadit eques
retrorsum, id est, anima quae male currebat, et
festinabat ad perditionem, cadit retrorsum, et ad
patientiam [Forte poenitentiam] revocatur, ut a malo
cursu impedita revocetur retrorsum, et fiat post
illum qui dicit, Venite post me [(Marc. 1.)]
. Puto tale
aliquid etiam erga Petrum Apostolum gestum, cum,
dicente Domino, Quia crucifigi oportet Filium hominis,
et mori [(Matth. 16.)]
, ipse diceret, Propitius esto,
Domine, non tibi erit hoc [(Luc. 18.)]
: in quo, cum
prae amore nimio per ignorantiam non recte equitaret,
in fine, velut a serpente mordetur a Domino, in eo
quod dicitur ei: Vade retro me, Satana, scandalum
mihi es, quoniam non sapis quae Dei sunt, sed quae
hominum [(Marc. 8.)]
. Et sic retrorsum Petrus revocatus,
1.
PIRATERIUM tentabit illum, ipse autem tentabit
eos post pedes. Per Historiam quidem non facile in
Scripturis referri tale aliquid invenimus, nisi forte
quis velut extorquere velit et dicere, quoniam Tribus
ista, ultra Jordanem haereditatem in Arabiae partibus
consecuta est, et quia ibi frequenter praedonum bella
consurgunt, et assiduis inter se congressibus coeunt,