PL 21, col. 470

Historia ecclesiastica (Rufinus Aquileiensis), J. P. Migne

simplicitas. Perstitit tamen senior, et hinc movit
sermonis exordium. In nomine, inquit, Jesu Christi,
philosophe, audi quae vera sunt. Deus unus est qui
fecit caelum et terram, quique homini, quem de terrae
limo formaverat [(Gen. 1.)] , spiritum dedit: universa
quae videntur, et quae non videntur, virtute Verbi
sui creavit, et Spiritus sui sanctificatione firmavit.
Hoc Verbum ac sapientia, quem nos Filium dicimus,
humanos miseratus errores, ex Virgine nascitur, et
per passionem mortis a perpetua nos morte liberavit,
ac resurrectione sua aeternam nobis contulit vitam.
Quem 221 et exspectamus judicem omnium,
quae gerimus esse venturum: credis hoc [Al. haec]
ita esse, philosophe? At ille velut si nunquam ullum
sermonem contradicendi didicisset, ita obstupefactus

virtute dictorum, mutus ad omnia, hoc solum potuit
respondere, ita sibi videri, nec aliud verum esse,
quam dixerat. Tum senior: Si haec, inquit, ita esse
credis, surge et sequere me ad Dominicum, et hujus
fidei signaculum suscipe. Et philosophus conversus
ad discipulos suos, vel ad eos, qui audiendi gratia
convenerant: Audite, inquit, o eruditi viri, donec
verbis mecum gesta res est, verba verbis opposui, et
quae dicebantur, dicendi arte subverti: ubi vero pro
verbis virtus processit ex ore dicentis, non potuerunt
resistere verba virtuti, nec homo adversari potuit
Deo. Et ideo si quis vestrum potuit in his quae dicta
sunt sentire quae sensi, credat Christo, et sequatur
hunc senem, in quo loquutus est Deus. Ita philosophus
Christianus effectus, tandem se gratulatus est

victum.
CAPUT IV. De Paphnutio Confessore.
Fuit praeterea in illo Concilio et Paphnutius, homo
Dei, Episcopus ex Aegypti partibus, Confessor ex
illis quos Maximianus dexteris oculis effossis, et
sinistro poplite succiso, per metalla damnaverat. Sed
in hoc tanta virtutum inerat gratia, ut signa per
eum non minus, quam dudum per Apostolos fierent.
Nam et daemones verbo tantum [Ms. tantummodo]

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.