PL 21, col. 482

Historia ecclesiastica (Rufinus Aquileiensis), J. P. Migne

Cumque erecta prima vel secunda, ventum
fuisset ad tertiam, consumtis omnibus machinis, et
boum hominumque viribus, cum media jam in obliquum
fuisset erecta, et pars reliqua nullis machinis
erigeretur, repetitis secundo et tertio ac saepius viribus,
ne loco quidem moveri attritis omnibus potuit.
Admiratio erat totius populi, regis animositas
hebescebat: quid fieri deberet, omnes simul latebat.
Sed cum interventu noctis omnes abscessissent,
cunctique mortales et ipsa opera cessarent, captiva
sola in oratione pernoctans mansit intrinsecus: cum [Al. cumque]
ecce matutinus et anxius cum suis omnibus
ingrediens rex, videt columnam, quam tot
machinae ac tot populi movere non quiverant, erectam,
et supra basim suam librate suspensam, nec

tamen superpositam, sed quantum unius pedis
spatio in aere pendentem. Tunc vero omnes populi
contuentes et magnificantes Deum, veram esse regis
fidem, et captivae religionem praesentis miraculi
testimonio perhibebant. Et ecce mirantibus adhuc
et stupentibus cunctis, in oculis eorum sensim supra
basim suam, nullo contingente, columna deposita,
summa cum libratione consedit. Post hoc [Al. haec]
reliquus numerus columnarum tanta facilitate suspensus
est, ut omnes quae superfuerant, ipsa die
locarentur. Postea vero quam Ecclesia magnifice
constructa est, et populi fidem Dei majore ardore
sitiebant, captivae 236 monitis ad Imperatorem
Constantinum totius gentis legatio mittitur: res
gesta exponitur: sacerdotes mittere oratur, qui

caeptum erga se Dei munus explerent. Quibus ille
cum omni gaudio et honore transmissis, multo amplius
ex hoc laetatus est, quam si incognitas Romano
imperio gentes et regna ignota junxisset. Haec nobis
ita gesta, fidelissimus vir Bacurius, gentis ipsius
rex, et apud nos Domesticorum Comes (cui summa
erat cura et religionis et veritatis) exposuit, cum
nobiscum Palaestini tunc limitis Dux, in Jerosolymis
satis unanimiter degeret. Sed ad coeptum redeamus.
CAPUT XI. De Constantia sorore Constantini, et Presbytero per eam fratri insinuato.
Posteaquam religiosi Principis mater Helena summis
Romani regni honoribus affecta, ex hac luce discessit,

Constantia tunc Licinii relicta, fratris Augusti

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.