PL 21, col. 487
Historia ecclesiastica (Rufinus Aquileiensis), J. P. Migne
origine supra repetere, et cujus a puero institutionis
fuerit, sicuti ab his qui cum ipso vitam duxerant,
accepimus, memorare. Tempore quo apud Alexandriam
Petri martyris diem Alexander Episcopus
agebat, cum post expleta solemnia conventurus ad
convivium suum clericos exspectaret, in loco mari
vicino, videt eminus puerorum supra oram maris
ludum imitantium, ut fieri solet, Episcopum atque
ea quae in Ecclesiis geri mos est. Sed cum intentius
diutine pueros inspectaret, videt ab his geri quaedam
etiam secretiora et mystica. Perturbatus illico, vocari
ad se clericos jubet, atque eis quid eminus ipse
videret, ostendit. Tum abire eos, et comprehensos
ad se perducere omnes pueros imperat. Cumque
adessent, quis eis ludus, et quid egissent, vel quomodo
percunctatur. Illi, ut talis habet aetas, pavidi,
negare primo, deinde rem gestam per ordinem pandunt,
et baptizatos a se esse quosdam catechumenos
confitentur per Athanasium, qui ludi illius puerilis
episcopus fuerat simulatus. Tum ille diligenter inquirens
ab his qui baptizati dicebantur, quid interrogati
fuerint, quidve responderint, simul et ab eo qui interrogaverat.
Ubi videt, secundum religionis nostrae
ritum cuncta constare, conlocutus cum concilio clericorum,
statuisse traditur, illis, quibus integris
interrogationibus et responsionibus aqua fuerat infusa,
iterari baptismum non debere, sed adimpleri 242
[Al. adimplere] ea quae a sacerdotibus mos
est. Athanasium vero atque eos quos ludus ille vel
presbyteros habere visus fuerat, vel ministros, convocatis
parentibus, sub Dei obtestatione tradit Ecclesiae
suae nutriendos. Parvo autem tempore, cum
a Notario integre, et a Grammatico sufficienter
Athanasius fuisset instructus, continuo tanquam
fidele Domini commendatum a parentibus, restituitur
sacerdoti, ac velut Samuel quidam in templo
Domini nutritur, et ab eo pergente ad patres in
senectute bona, ad portandum post se ephod sacerdotale
deligitur. Sed hujus tanti in Ecclesia pro
fidei integritate agones fuerunt, ut etiam de hoc
videatur dictum esse illud quod scriptum est: Ego
enim ostendam ei, quanta eum pati oporteat pro nomine
meo [(Act. 9. 16.)]
. In hujus etenim persecutiones
universus conjuratus orbis, et commoti sunt
principes terrae: gentes, regna, exercitus coierunt