PL 21, col. 647
Commentarius in LXXV psalmos (Auctor incertus (Rufinus Aquileiensis)), J. P. Mig
Si ergo de hoc ligno sumens in aeternum viveret,
merito ligno Christus comparatur, qui est cibus vitae,
quo quisquis vescitur, vita vivet et non morietur.
Solet autem in Scriptura sacra aquarum nomine aliquando
populus designari, sicut legitur in Apocalypsi,
ubi per angelum dicitur: Aquae multae, populi
multi sunt [(Apoc. 17.)] . Decursus vero aquarum (Ex
Augustino) significat lapsum qui fit per peccatum.
Recte ergo Dominus secus decursus aquarum plantatus
esse describitur, quia inter homines fluxu
mortalitatis et peccati decurrentes nasci dignatus
est. Qui tanquam lignum per vitae novitatem viruit:
per nova verba quasi nova folia immisit: per miracula
floruit, remissionem omnium peccatorum, et
vitam aeternam praestando, fructus dedit. Bene ergo
subditur, quod fructum suum dabit in tempore suo [(1. Joan. 2.)] .
De quo tempore et fructu per Paulum
dicitur: Postquam venit plenitudo temporis, misit
Deus Filium suum in terris, factum ex muliere, factum
sub lege: ut eos, qui sub lege erant, redimeret
[(Galat. 4.)] .
Hinc Abrahae dictum est, In semine tuo
benedicentur omnes gentes [(Gen. 32.)] . Non dicit in
seminibus, quasi in multis, sed in semine tuo, quod
est Christus [(Hebr. 11.)] , qui per semetipsum dicit,
Ego sum via, veritas et vita [(Joan. 14.)] . Vel tanquam
lignum secus decursus aquarum plantatur, cum
quisquis justus per infusionem Sancti Spiritus in
caritate radicatur et fundatur [(Eph. 3.)] . Ligni enim
nomine saepe vir justus, aut etiam injustus exprimitur;
sicut per prophetam dicitur: Ego dominus
humilians lignum sublime [(Ezech. 22.)] . Quia juxta
Veritatis vocem, omnis qui se exaltat, humiliabitur:
et qui se humiliat, exaltabitur [(Matth. 23; Luc. 18.)] .
Salomon 7 quoque ait: Si ceciderit lignum ad Austrum
aut ad Aquilonem, ubicunque ceciderit, ibi
erit [(Eccles. 11.)] . In die etenim mortis suae justus
ad Austrum cadit, peccator ad Aquilonem: quia et
justus per fervorem Sancti Spiritus ad gaudia ducitur,
et peccator cum apostata angelo (qui dixit, Sedebo
in monte testamenti in lateribus Aquilonis [Isa. 14.]
) in frigido corde suo reprobatur. Per aquas
vero Sancti Spiritus gratia solet designari. Unde veritas
ait: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat [(Joan.
7.)] . Et, Qui biberit ex aqua quam ego do, non sitiet
in aeternum [(Joan. 4.)] . Hujus aquae irrigatione agitur,
ut anima fidelis per viriditatem fidei et spei in
Domino proficiat, atque in caritate ipsius fixa permaneat.
Et quia caritas nunquam ociosa est (operatur
enim magna si est), recte dicetur quod fructum
suum dabit in tempore suo. In hoc tempore praesenti
fructum suum dant electi: quia bonum quod faciunt,
ei attribuunt a quo facti sunt. Vel fructum suum in
tempore suo dare, est per hanc vitam aeterno judici
opera sua praesentare. Unde per similitudinem patris
familias a quodam dicitur, Domine quinque talenta
tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus
sum [(Matth. 25.)] . Ex quibus verbis valde notandum
est, quia omnipotens Deus quicquid nobis in hac
vita tribuit, mutuo dat, et cum lucro requirit. Nec
sufficit datum servare, sed summopere illud oportet
quemque multiplicare, ut pigri servi sententiam declinans,
mereatur audire quod illic dicitur: Euge
serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis,
super multa te constituam: intra in gaudium Domini
tui [(Matth. 25.)] . Ergo si pauca fideliter agimus,
dum parvo hic tempore vivimus (pauca enim sunt
cuncta temporalia ad aeternitatem comparata) super
multa constituemur. Multa sunt quidem bona caelestia,
de quibus scriptum est, quia nec oculus vidit,
nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt,
quae praeparavit Deus diligentibus se [(Isa. 64;
1. Cor. 2.)] . Et folium ejus non defluet, et omnia quaecunque
faciet, prosperabuntur. Per folium intelligitur
verbum. Quod enim folia agunt arboris, hoc in nobis
per similitudinem agunt verba Redemptoris.
Fructu quidem ejus spiritualiter pascimur: sermone
vero ipsius a vitiis obumbramur. Quomodo autem