PL 21, col. 652
Commentarius in LXXV psalmos (Auctor incertus (Rufinus Aquileiensis)), J. P. Mig
ad similitudinem hominis [(Philipp. 2.)] . Et unde se
ad nostram humanitatem humiliavit, inde nos ad haereditatis
suae gloriam sublevavit [(Ephes. 4.)] . In hac
igitur carnis generatione et humiliatione ei a patre
dicitur:
7.
Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem
tuam, et possessionem tuam terminos terrae. Minor
quidem videtur ille qui postulat, eo qui postulatur.
Et dum Christus carnem assumpsit, a patre suo per
humanitatem se minoravit. In hoc enim quod in
forma Dei est aequalis patri, non postulat a patre,
sed simul omnia operatur cum patre. In hoc autem
quod pro nobis se dignatus est humiliare, minor patre
factus, non cessat pro nobis interpellare. Postula
(inquit) a me, et dabo tibi gentes haereditatem
tuam. Sancti Patriarchae et Prophetae postulaverunt
pro Judaeis. Ipse unigenitus Filius Dei, homo inter
homines factus, postulare dignatus est pro gentibus.
Illi postulaverunt genti suae salutem, et misit eis
Deus Salvatorem. Sed quia hunc in carne humilem
viderunt, superbo corde et caeco contempserunt.
Quem vero Judaea elata repulit, hunc gentilitas humiliata
suscepit. Illa per superbiam haereditatem
perdidit: haec per humilitatem ad haereditatem venit.
Sed quia hoc non suis meritis, sed Dei Filio volente,
et Patre ejus annuente factum est, recte ei
dicitur, Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem
tuam. Non enim ait, Postulent illae gentes, sed postula
tu. Ex quibus verbis satis colligitur, quia gentilitas
non 13 suis meritis salvatur: sed ille hoc
fieri petiit, qui Patri pro nobis usque ad passionem
mortis obedivit. Et quia gentilis populus ab extremis
mundi partibus ad fidem collectus est, recte dicitur, Et possessionem tuam terminos terrae,
subaudis, dabo
tibi. Dum enim persecutio in Judaea agitur, Sancta
Apostolorum praedicatio in universum mundum dispergitur:
sicut scriptum est, Vobis missum fuerat
verbum Dei: sed quia indignos vos judicastis, ecce
imus ad gentes [(Act. 13.)] . Pro crudelitate ergo malitiae
quae mentem Judaeae concremavit, omnipotens
Deus gentes in haereditatem sumpsit: quia per hoc,
quod illa redemptorem suum ac membra ejus persecuta
est, Sanctis Apostolis per diversa dispersis, nos
qui Judaeae in circuitu sumus, dono caelestis gratiae
splendorem veri luminis videmus. Sed quia in vitae
fortitudine nos invenit, et ad justitiae regulam reduxit,
bene subditur:
8.
Reges eos in virga ferrea, et tanquam vas figuli confringes
eos. Virga ferrea accipitur inflexibilis justitia,
quae ideo virga, quia recta: ideo ferrea, quia
dura. Recta nobis, dura malis: blanda justis, aspera
perversis. Et quia per hanc Dominus spirituales regit,
carnales confringit, recte dicitur: Et tamquam
vas figuli confringes eos. Quid enim terrena sunt corda,
nisi vasa fictilia? Vas enim fictile, terrenum et
fragile est [(I. Cor. 4.)] . Carnalia ergo corda, quae transitoria
appetunt, hoc quod corruptibile et vile est,
diligunt, terrenis rebus totis desideriis incumbunt,
quid aliud, quam terrena vasa sunt? Quae Dominus
per virgam ferream confringit, cum per justitiae rectitudinem
suam in eis carnalitatem destruit, cum mentis
elationem conterit, cum infirmitas propria ad
memoriam reducitur, et corruptionis miseria diligenter
attenditur, et vitiorum fractura solerter pensatur.
Quia ergo pietas summa sic nos ferit, ut regat:
sic confringit, ut melius restituat, dum vasa
irae commutat in vasa misericordiae, et vasa apta ad
interitum, facit apta ad gloriam [(Rom. 9.)] : dicatur
recte, Reges eos in virga ferrea, et tanquam vas figuli
confringes eos. Quos jam divinus sermo alloquitur,
cum subjungit:
9.
Et nunc, reges, intelligite: erudimini qui judicatis
terram. Et nunc, idest, jam innovati (Ex Augustino),
jam contritis luteis tegumentis carnalibus, vasis
erroris, quae ad carnalem vitam pertinent: nunc
intelligite jam reges, id est valentes regere quicquid
vobis servile, et bestiale est: castigantes vestra corpora,