PL 211, col. 1295
Epistolae (Guibertus Gemblacensis), J. P. Migne
perdam, nec foris intolerabilibus verbis quemquam
ex nomine arguendo usque ad excidium fraternae
pacis et charitatis proruam. Noverint autem verbosi
amici mei, non quasi culpabilem, nec quasi a
conscientia repressum me hactenus tacuisse, sed
omnem dissensionis fomitem, qui contentione magis
augetur quam sopitur, silentio meo penitus exstinguere
voluisse. Quod quia, ut perpendo, fieri non
potest, ratum duco brevi, si valeo, et innocentiam
meam ostendere, et os iniquitatis, ne amplius super
me dilatetur, oppilare [(Psal. CVI)] . Scio siquidem,
sicut expertus, quoniam cum adhuc essem
apud vos, multi adversum me loquebantur lingua
dolosa [(Psal. CVIII)] , in manifesto quasi faventes, et
in occulto revera mihi detrahentes, similes scorpionibus.
Unde Dominus ad Ezechiel dicit: Fili hominis,
subversiones sunt tecum et cum scorpionibus habitas [(Ezech. II)]
.
Unde enim subvertunt auditores
suos et decipiunt adulatores? Quia eis judicium
proprium et cogitationem sui subtrahunt, ne se
qui sint, sed quales ab illis falso praedicantur, aestiment.
Hi deteriores prorsus illis sunt qui in facie
maledicunt et apertis aemulos suos contumeliis afficiunt.
Quare hoc? Quoniam istud fit aliquando praecipitatione,
illud nunquam nisi deliberatione. Et
invectione convicii plerumque auditor confusus
corrigitur, visco autem adulationis errore suo retinetur.
Contra quos Psalmista: Domine, inquit, libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa
[(Psal. CXIX)] .
De illis vero quid dicam, qui vel
invidiae veneno suffusi, vel iracundiae facibus accensi,
nulloque pudore repressi, in apertas proruentes
blasphemias, sermonibus odii circumdabant
me [(Psal. CVIII)] , et lanceis verborum suorum vulnerabant,
non parcentes in faciem meam spuere.
De his, inquam, quid dicam, aut quibus eos similes
censeam? nisi bestiis insensatis aut feris immanissimis,
de quibus et David conqueritur in Psalmo: Circumdederunt me canes multi
[(Psal. XXI)]
, et alibi: Aperuerunt super me os suum
etc., [(ibid.)] Quare
autem talium irrisiones, impetus, insultationes et
improperia patiebar? Nimirum non ob aliud, nisi
quia declinabam a semitis eorum, quia in comessationibus
et symbolis contubernia eorum fugiebam,
quia nolebam vel sortem mittere cum eis, vel communicare
marsupio eorum. Quia praevaricationem
ordinis et mandatorum Dei in eis reprehendebam,
quia non solum in me carnales motus enitebar
comprimere, sed ipsos quoque a pravitatis tortitudine
ad rectitudinem aequitatis et justitiae revocare
contendebam. Quid illi vicissim? Profecto ponebant
adversum me mala pro bonis et impugnabant me
gratis [(Psal. CXIX)] . Quid ego fragilis homuncio tantis
circumseptus malis agerem? qui in medio eorum
positus quid nisi me ad divinum conferrem
praesidium? Expertus ego in meipso quod bestiarum
istarum dentes nihil minus essent quam arma et
sagittae, et lingua eorum gladius acutus. [(Psal. LVI)] .
Clamabam cum Propheta: Erue a framea etc. (Psal.