PL 211, col. 1305

Epistolae (Guibertus Gemblacensis), J. P. Migne

nec persecutorum ejus assultus praevalere patiamini.
Vos autem, reverende Pater, districtum examen
judicii in quo stabitis, pro vobis et pro curae vestrae
commissis rationem redditurus, semper metuentem
et caventem, longo tempore omnipotens Deus in
anima et in corpore tueatur incolumem ad honorem
suum, et profectum vestri et Ecclesiarum quas regitis,
et ad exemplum bonorum qui vos voluerint
imitari. Amen.
EPISTOLA XVII. G. ABBATIS S. EUCHARII AD GUIBERTUM ABBATEM GEMBLACENSEM. Pomittit ei sicut pro uno ex suis suffragiorum vota.
Reverendissimo in Christo amico venerabili viro
GUIBERTO, G. Dei gratia dictus abbas S. Eucharii,

salutem in eo qui est salus omnium exspectantium
eum in veritate.
Fraternitatem vestram scire volumus et firmiter
tenere, quod ad obsequium et reverentiam vestram
promptissimam et intensam semper habuerimus
voluntatem, et licet vestra praesentia carnis sistat
ab oculis, memoria tamen dilectionis vestrae cordis
semper inhaeret oculo. Unde societatem et fraternitatem
quam temporibus bonae memoriae abbatis
L. praedecessoris nostri, in Ecclesia nostra
suscepistis, vobis recognoscimus, et omnium bonorum
quae circa nos fiunt, sicut uni fratrum nostrorum
plenam concedimus participationem. Valete.
EPISTOLA XVIII. MAGISTRI JOSEPHI AD GUTBERTUM ABBATEM FLORINENSEM. Excusat se quod ad eum non accedat, grave fert quod se magistrum appellaverit, hortatur ut Florinense monasterium, ad quod fuerat electus, florere faciat.

Patri et domino prae omnibus singulari affectione
sibi dilecto G. Dei gratia Florinensi abbati, JOSEPH
quidquid est, et si quid potest totus suus, salutem
quam sibi optat in vero salutari.
Universorum dispensatori Deo grates refero, quod
benigna provisione sua hoc inter homines solatium
procuravit, ut absentes quod voce viva non possunt,
litterarum commercio suffragante declarent. Hoc

sane delectatus beneficio, stylo studiosus insisto, ut
illuc devotionis meae currat epistola, ubi corpore
absens, corde semper praesens sum. Summo tamen
desiderio provocatus ad vestrae dilectionis sinceritatem
modis omnibus properassem, sed domesticis
praepeditus et detentus negotiis, quod volo non valeo,
venturus quidem, eum facultas fuerit, imo cum
vestrae sinceritatis imperio complacebit. Accepi apices
vestros hilaritate qua debui et quanta potui: in
quibus, quod molestissimum fero, vos vocatis me,
magister et domine, et male dicitis, qui nec vestrae
sanctitatis servus, ne dicam discipulus merear appellari.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.