PL 211, col. 575

Sermones (Stephanus Tornacensis), J. P. Migne · Prooemium summae de decretis (Stephanus Tornacensis), J. P. Migne

XV.
De sancta Genovefa.
Mulierem fortem quis inveniet.
XVI. De passione Domini.
Oblatus est quia ipse voluit.
XVII. In Parasceve.
Praesens hebdomada sicut gravis est suppliciis,
sic est gravida sacramentis.
XVIII. De Resurrectione Domini.
Expurgate vetus fermentum.
XIX. In die Pentecostes.
De excelso misit ignem in ossibus meis.
XX. In die Pentecostes.
Spiritus disciplinae effugiet fictum, et non habitabit
in corpore subdito peccatis.
XXI. De sancta Genovefa.
Quaesivit lanam, et linum et operata est.
XXII. In Nativitate Domini.
Verbum abbreviatum faciet Dominus super terram.

Si duos ad caenam convivas invitaveris, idem postulantibus
contraria non appones, petente altero
quod alter fastidiat, non variabis fercula; vel ne
confundas accubitum, vel ne accumbentes offendas.
Latinus azyma, fermentum Graecus amplectitur; si
pariter accesserint ad altare, neuter alterius sacrificium
contemnat. Duos ad convivium vocavi, theologum
et legistam, quorum voluntates varia sparguntur
in vota, cum iste delectetur acidis, ille
dulcia concupiscat. Quid demus, quid non demus?
renuis tu quod petit alter. Opuscula accurrentes in
praesenti leges exponere si proponam, jurisperitus
aegre feret, nares contrahet in rugam, caput concutiet,
exporriget labellum et quod sibi notum reputat,
aliis non necessarium opinatur. Praeterea si

Veteris aut Novi Testamenti gesta mystica narrare
coepero, sicut inutilia reputabit theologus, et opusculum
nostrum tum prolixitatis arguet, tum ingratitudinis
accusabit. Condescendant invicem, sibi
sano colludant assensu, compensent utilitati dispendia,
nec historiarum praetextu leges divinas abjiciat,
nec legum fastidio jurisperitus amittat quod
in historiis amplexatur. Prolixitatis veniam peto,
cum nec horae momento mare transire potuerim,
nec longa terrarum spatia pauco vestigio circuire.
His breviter in ablutionem manuum effusis, praemissas
accumbentibus epulas apponamus.
In eadem civitate sub eodem rege duo populi
sunt, secundum duos populos duae vitae, secundum
duas vitas duo principatus: duplex jurisdictionis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.