PL 211, col. 577

Prooemium summae de decretis (Stephanus Tornacensis), J. P. Migne

scripserunt. Conciliorum autem alia sunt generalia,
alia particularia. Generalia dicuntur, quae in
praesentia domini papae vel ejus legati vicem ipsius
gerentis, convocatis universaliter episcopis, caeterisque
praelatis Ecclesiae celebrantur. Provincialia
sunt, quae a primate sive archiepiscopo aliquo,
convocatis ad hoc suffraganeis tamen suis, in provincia
fiunt. In generalibus canones editi ad omnes
ecclesias vim suam universaliter extendunt, et qui
eos non observant pro transgressoribus habentur.
Quae autem canones in provincialibus editi fuerunt
conciliis, provinciam non egrediuntur, nec alios
coercent, nisi qui jurisdictioni illorum comprovincialium
episcoporum subjecti sunt. Inde est et quod
canonum alii dicuntur generales, id est in generali

concilio proditi; alii provinciales, id est in provinciali
synodo promulgati. Inter generalia vero concilia
quatuor sunt principalia, quae fere Evangeliis
comparantur: Nicoenum, Ephesinum, Chalcedonense
et Constantinopolitanum. Praeterea ergo dicuntur
canones qui in conciliis auctoritate multorum episcoporum
promulgantur. Decreta sunt, quae domnus
apostolicus super aliquo negotio ecclesiastico praesentibus
cardinalibus et auctoritatem suam praestantibus
constituit, et in scriptum redigit. Decretalis
epistola est, quam domnus apostolicus alicui episcopo,
vel alii judici ecclesiastico super aliqua causa
dubitanti, et Ecclesiam Romanam consulenti rescribit,
et ei transmittit. Indifferenter tamen et
canones decreta, et decreta canones appellantur.

Haec sunt quibus negotia ecclesiastica et tractari
habent et terminari. Haec tamen in decisione causarum
ecclesiasticarum diligentia est tenenda, ut
primum quidem locum obtineant evangelica praecepta,
quibus cessantibus apostolorum dicta, deinde
quatuor praedicta concilia, postea concilia reliqua,
tandem decreta et decretales epistolae, ultimo loco
succedunt verba sanctorum Patrum, Ambrosii, Augustini,
Hieronymi et aliorum, et haec omnia sunt
communis materia omnium de jure divino tractantium:
quae quoniam nonnunquam sibi adversari
videntur, quadrifaria circa haec consideranda est
inspectio.
Constitutiones enim ecclesiasticae praedictae sunt

quaedam secundum consilium, quaedam secundum
praeceptum, quaedam secundum permissionem vel
indulgentiam, quaedam secundum prohibitionem.
Quatuor ista, quatuor hominum genera respiciunt,
quorum quidam sunt perfecti, quidam perficiendi,
quidam infirmi, quidam tepidi. Quae consilium continent,
data sunt perfectis; quae praeceptum, perficiendis;
quae promissionem, infirmis; quae prohibitionem,
tepidis. Consilium est omnia vendere, et
pauperibus dare; praeceptum, Dominum diligere;
permissio, nubere; prohibitio, non occidere, non
moechari. Consilium est in superiori, permissio in
inferiori, praeceptum et prohibitio in medio. Et
praeceptum quidem quasi pendet a consilio, prohibitio
vero quasi refrenat permissionem Consilium

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.