PL 211, col. 592

Epistolae (Adamus Perseniae), J. P. Migne

nominatur, tota est in sapore, ut qui ad eam
pervenire meruerit, nihil minus quam serapnim, id
est ardens vel incendens existat. Quem enim divini
amoris ardor incenderit, alios utique hoc ardore
liquefactus incendit. Ad hunc pervenerat ardorem
feriata illa anima quae dicebat: Anima mea liquefacta
est, ut locutus est [(Cant. V)]
. Mens certe quam hujus
amoris incendium liquefacit, incendit alios, dum
quantum eos diligat ex suis liquefactionibus innotescit.
Sunt autem plurimae liquefactiones animae
coelesti desiderio ardentis et ad ardoris hujus desiderium
alios incendentis. Primo resolvitur in lacrymas
compunctionis, per officium et instantiam timoris
initialis. Huic enim timori, cum sit initium sapientiae,
mistus est amor justitiae. Secundo resolvitur

anima in lacrymas devotionis, quae nasci solet ex
recordatione beneficii spiritalis. Cum enim recordatur
Dei beneficia, quae indigna accepit, movetur ad
lacrymas, dum gratias agit. Tertio liquefacta resolvitur
in lacrymas amoris, quae prodeunt de spe et
ardenti desiderio videndi aliquando faciem Conditoris.
Quarto liquefacta resolvitur in lacrymas pietatis,
quas erga fraternam miseriam producit affectus
compassionis. Quinta liquefactio est, cum ardenti
charitate totam se expendit et erogat in piis
activae vitae exercitiis. Sexta liquefactio est, cum
anima tota liquescit et subtiliatur in delicias, supernae
contemplationis. Unde de hujusmodi anima
scriptum est: Quae est ista quae ascendit de deserto,
deliciis affluens? [(Cant. VIII.)]
Septima liquefactio

est, cum anima hujusmodi tota defluit et resolvitur
in fragrantiam boni nominis et ad consolationem
multorum spargit in aromaticam suavitatem odoriferae
opinionis, ut de ipsa dici possit: Unguentum
effusum nomen tuum [(Cant. I)]
. Unde et talis
anima in Cantico canticorum appellatur virgula
fumi ex aromatibus myrrhae et thuris et universi
pulveris pigmentarii. Talis siquidem anima odoris
sui fragrantia alios attrahit, et ad Dei dilectionem
post se currere facit exsultantes et dicentes: Post te in odore unguentorum tuorum curremus [(ibid.)]
.
Hujusmodi liquefactiones sunt illae
emissiones de quibus sponsa laudatur, cum ei voce
sponsi in Cantico dicitur: Emissiones tuae paradisus

malorum punicorum cum pomorum fructibus [(Cant. IV)]
.
Verum ad bona ista, mi dilecte, nunquam
perveniunt qui a timore Dei innocentiam non
concipiunt. Certe nec illi possunt gaudere partu justitiae
in quibus Dei timor non procreat conceptum
innocentiae. Sed nec illos conceptu hujusmodi timor
impugnat quos splendor rectae fidei non illustrat.
Crede mihi, ut verba Dei cum affectu audias, audi
ut timeas, time ut diligas, dilige ut mandata perficias.
Nam ex perfectione mandatorum sequitur felix
adeptio praemiorum. Deum igitur time, et mandata
ejus observa. Hoc est omnis homo. Vale in Domino
semper, et sic vive ut et conscientia tua tibi interius
perhibeat testimonium, et exterius valeas esse fratribus
in exemplum.
EPISTOLA III. AD EUMDEM. Afflictum consolatur. Ut ad verum medicum Jesum Christum confugiat. Ipsi scribere supersedeat.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.