PL 211, col. 596
Epistolae (Adamus Perseniae), J. P. Migne
Dilecto suo in Christo fratri OSMUNDO monacho
Mortuimaris frater ADAM, humilis servus fratrum
Perseniae, in Mortuomari mori vitiis et virtutibus
vivere.
Utinam, fili mi, sit tibi mare mortuum quod fuit
Israeli mare Rubrum, ut, dum tibi per illud liber
transitus, duce gratia, datur, in eo cum suo Pharaone
persequentes te Aegyptii submergantur! Gloriose
enim sub manu Moysi triumphans de illis,
per illud festinas ad solitudinem. Quippe qui didicisti
experimento quod divino amori sit amicissima
solitudo. Qui enim amori coelestium vacat, fugit
turbam, strepitus vitat, et frequens Marthae ministerium
Maria fastidit, ut audire et videre eo securius
quo secretius Christum possit. Nihil certe
tam facit ad amoris negotium quam solitarium esse,
id est monachum. Nam religiosa et quieta monachi
conversatio ipsa est quam sanctus amor desiderat
solitudo. Nec tamen amoris hujus pietas in tantae
solitudinis otio constituitur ut piae sollicitudinis timore
privetur. Sed timorata et timida est semper
amans anima, ne in amoris sui periculum sit a bono
opere per negligentiam otiosa. Et talis quidem est
amor divinus. Sed nihilominus pia plenus est sollicitudine
amor fraternus; et qui sinceriter alterum
diligit, a dilecto respectus sui oculum vix reflectit.
Ecce, fili, dilectionis tuae suscepi litteras, et mihi
lectae sunt, et ex earum lectione cognovi apertius
quod revera amor nunquam est otiosus. Ubi enim
infigit affectum, illuc dirigit oculum, nec insatiabili
oculo patitur non videre quod affectu tenaci et avido
delectat amare. Videtur hoc sapere poetae sententia,
licet loquatur de dilectione contraria, in quodam
versiculo ita inquiens:
Res est solliciti plena timoris amor.
[(OVID., epist. I.)]
Quemadmodum enim natura ignis non quiescit in
sui nutrimentum sorbere materiam quae ei supposita
fuerit, sic mens, nimirum amantis desiderio
amoris ignita, totam rem quam diligit in sui attrahit
gaudii incrementa, sollicite de illa cogitat, laetanter
de illa loquitur, et ubicunque thesaurum
reposuerit suae dilectionis, ibi nimirum et affectum
et aspectum delectabiliter collocat suae mentis. Ubi
enim amor, ibi oculus, et juxta evangelicam sententiam: Ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum [(Matth. VI)]
.
Habet quilibet in amore suo gaudium
suum, et de re circa quam magis afficitur plenius
gaudet et delectabilius meditatur. Et quid mirum, fili?
Certe inter potentias animae nulla est amore liberior,
nulla liberatior, nulla dulcior, nulla est aeque fortis.
Cum materiam sibi accommodam flamma illa invenerit,
ignescit vehementer, aestuat dulciter, ardet suaviter;
et cum fortiter accensa fuerit, vix eam res aliqua
intercidit. Verum tibi considerandum est quae igni
tuo fomenta adhibeas. Non facillime potes decipi,