PL 211, col. 598

Epistolae (Adamus Perseniae), J. P. Migne

reverentiae, nescia necessitatis dilectio, dum
egredi terminos vicariae connectionis compellitur,
in affectu procul dubio minoratur. Ex hoc efficitur
ad visitandum tardior, verecundior ad colloquium,
ad salutandum timoratior, ad petendum timidior,
tenacior ad praestandum. Cum ego itaque sim inter
modicos minimus, tu magnus inter maximos, quae,
obsecro, rerum tam dissidentium potest esse conventio,
ut in rebus tam disparibus amica sibi paritate
dilectio delectetur? Non haec idcirco, Pater
venerande, dixerim, quod te desistam aliquando
venerari et diligere, dummodo apud te conversari
virtus et veritas non desistant. Illas enim diligere
ad quamcunque se officinam contulerint, mei est
omnino, Jesu opitulante, propositi; nec illi potero

per affectum deesse, quem gratia voluerit tantis
splendoribus illustrare. Et certe licet amor gratuitus
omnem pene habeat necessitatem reverentiae
suspectam, non potest amator virtutis ista affectuose
non diligere etiam in episcopis, licet satagat
castigare affectum, ne se per effectum prodat foris.
Applausus quippe contemptibilium erga spectabiles
facillime de conventu arguitur, unde consultius
intra affectum puritas amoris se continet, quam
se foris aliquibus indiciis manifestet. Ego proinde
incola claustri dulcius et securius elegi frequentare
Cisterciensis philosophiae tugurium, quam
amicum sequi et per urbes invisere, quem me lugeo
pene in episcopo perdidisse. Verumtamen damni
hujus in hoc idoneam recompensationem recipio,

si per venerationem tuam misericordia et veritas
apud alios et maxime subditos faciunt quid faciendum
tibi per sacerdotii ministerium injunxerunt.
Statua salis es, pastui et profectui animalium
communem te exhibe, ut qui de modio erectus es
super candelabri eminentiam, universis ardeas in
lucernam. Venit tempus ut, si quae est gloriae tuae
magis splendor elucescat, dum de firmamento Ecclesiae
ille Lucifer occidit, qui vitae suae radiis et
doctrinae splendoribus tum toties hemisphaerium
illustravit. Te arbitror intelligere, sapienti enim
loquor, quia de piae memoriae cantore Parisiensi
id dixerim, et utinam de tanti viri morte doleas,
qui, secundum quorumdam opinionem, minime de

ejus dolebas absentia, cui tamen rei fidem non potui
adhibere! Omittenda sunt interim alia quae
famae tuae imputat communis vulgi opinio duriori
quidem invectione dignissima, si esset qui te vere
diligeret, et vera esse illa inveniens, te vere accessibilem
amicis correctionibus inveniret. Sed
forte causaris me irreverentius loqui, nec omnino
humilitatem id sapere, quod invehor in episcopum
tam audacter. Sed hoc est revera quod dixeram,
quia amor reverentiam nescit; imo, sicut sibi animus,
sic secure loquitur cum amico. Oblitus sum,
fateor, episcopalis reverentiae, de antiquo amore

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.