PL 211, col. 818

Sententiae (Petrus Pictaviensis), J. P. Migne

conferre meliorem statum et excellentiora dona
quam habeat. Unde Augustinus: « Alius modus
liberationis nostrae Deo possibilis, sed nullus
miseriae nostrae sanandae convenientior. » Sicut ergo
alio modo potuit nos liberare, ita et alio modo potest
res alias facere quas facit, ut modus ad creaturas
non ad modum referatur. Sed nec iterum videtur
quod Deus possit omnia facere quae posse est
potentiae, quia nec potest virginem post ruinam suscitare,
ut dicit Hieronymus. Quidam ita intelligunt,
id est statum conjugatorum, vel continentium
non potest facere comparabilem statui virginum,
id est aeque habilem et expeditum Dei servitio.
Posset quidem ei addere quasdam praeeminentias ut
faceret eum excellentiorem statu virginum, sed quo

ad hoc, id est quo ad quamdam habilitatem et idoneitatem,
non potest facere hunc statum illi comparabilem.
Sed nec videtur istud exquisite dictum;
ideo non est adhaerendum illi verbo Hieronymi:
hyperbolice enim locutus est ad commendationem
virginitatis, loquens Paulae et Eustochio de virginitate.
Sicut et in fine Evangelii sui Joannes hyperbolice
locutus est, et frequenter in sacra pagina
talis modus loquendi reperitur. Sed et iterum super
illum locum Evangelii: Qualia fullo non potest facere
super terram [(Marc. IX)]
, dicit Beda: « Deus in
terra claritatem illam non potest dare fidelibus suis,
quam eis reservat in coelis, » sed accipiendum est,
non potest, id est non vult, vel non potest de justitia.
Item, rationibus idipsum demonstrari potest. Nullo
opere, quod sit de genere bonorum, potest vel laedi
Dei majestas, vel ejus excellentia minui: ergo quodlibet
opus de genere bonorum potest Deus; sed poenitere
est de genere bonorum: ergo Deus potest
poenitere, praecipue cum de illo legatur: Poenitet me
fecisse hominem [(Gen. VI)]
. Vel ita poenitere est opus
bonum, informata charitate, quod posse est poenitentiae.
Hoc opus non potest Deus: ergo non potest
quidquid posse est poenitentiae: ergo non est omnipotens.
Ad hoc dicendum quod poenitere ex charitate
opus bonum est, et Dei est, id est a Deo
est, quia omne opus bonum ab illo, et fit per ministerium
ab homine; a Deo autem est per auctoritatem,
sicut quod Petrus operabatur miracula, opus

erat Dei per auctoritatem, Petri per ministerium,
et ita idem est opus Dei et hominis. Sed aliter et
aliter. Sicut in libro Retractationum. Putabam
quod credere esset opus solius hominis, nunc vero
scio quod est opus Dei et hominis. Item Deus Pater
non potest in unitate suae personae humanam naturam
assumere, et hoc est opus per quod nec ejus majestas
laederetur, nec excellentia minueretur, sicut
nec Filii majestas in aliquo laeditur, nec excellentia
minuitur, quia est homo: ergo aliquod opus est quod
posse est potentiae, quod Deus Pater non potest facere:

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.