PL 212, col. 105

De oratione jejunio et eleemosyna (Guntherus Cisterciensis), J. P. Migne

ad syllogizandum. Rhetorica oratio est
tota illa sermocinatio qua utitur rhetor ad persuadendum.
Catholica oratio est pia Dei invocatio
qua supplicat homo ad impetrandum. In prima
agitur de vocum congruentia, in secunda quaeritur
de rerum consequentia, in tertia disceptatur
de facti controversia, in quarta imploratur divinae
pietatis clementia. In prima formatur syntaxis, id
est constructio secundum accidentium congruitatem,
in secunda probatur thesis quod interpretatur
positio, id est res dubia vel dubie posita per argumentorum
necessitatem sive probabilitatem; in tertia
tractatur hypothesis, id est rhetorica quaestio
cum suis circumstantiis quae notantur hoc versiculo:
Quis, quid, ubi, quibus auxiliis, cur, quomodo, quando,
secundum locorum auctoritatem In quarta placatur
Deus per humilem et puram vocis et animi
simplicitatem. Praemissus autem versiculus non
tantum accipiendus est pro circumstantiis (ut
multi putant qui rem minus diligenter inspiciunt),
sed potius illa omnia notat de quibus oratione rhetorica
tractari solet. Siquidem duo prima, videlicet
quis et quid, ipsam hypothesim constituunt;
et sunt quasi fundamentum et substantia rhetoricae
quaestionis: cum quaeritur quis fecerit, et quid
fecerit; in quibus principaliter hypothesis, id est
rhetorica quaestio constituitur et fundatur. Reliqua
vero quinque quasdam rerum aliarum adjacentias
notant, quas illi circumstantias dicunt; sine quibus

illud fieri vel impossibile sit vel incredibile; ex quibus
ubi quidem, locum facti; quibus auxiliis, adminiculum
sive facultatem; cur, causam; quomodo autem
qualitatem vel modum; quando vero, tempus determinat.
Quae idcirco breviter tangenda putavimus;
quoniam haec distinctio nobis paulo post poterit
suffragari, cum quaeretur quae sint de substantia
catholicae orationis; quae vero ei velut extrinsecus
annexa cohaereant.
Prima oratio tot habet partes quot dictiones;
quoniam idem est pars orationis et dictio. Cum ergo
dicis: Priscianus legit: haec oratio duas partes
habet. Si vero dicas: Priscianus legit librum,
hujus orationis tres partes sunt, et de caeteris

hoc modo. Secunda tot habet partes quot extremitates
sive terminos qui neque plures nec
pauciores possunt esse quam duo; id est subjectus
et praedicatus; sive ambo exprimantur, ut cum
dico: Socrates legit; sive alter in altero intelligatur
ut cum dico: Pluit, vel tonat, haec enim verba
et quae hujusmodi sunt exceptam habent significationem;
et ad solum Deum pertinentem; et in quolibet
eorum etiam subjectus terminus intelligi debet;
ut cum dicitur pluit vel tonat, pro eo sit ac si
diceretur: Deus pluit; vel Deus tonat. Sunt alia quae
per resolutionem intelligi solent; ut legitur, id est legendi
actus exercetur, statur vel sedetur, id est talis habetur
corporis positio, et de caeteris ad hunc modum.
Rhetorica oratio tot habet partes quot diversas

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.