PL 212, col. 124

De oratione jejunio et eleemosyna (Guntherus Cisterciensis), J. P. Migne

vivae [(Joan. VII)]
, secundum ea quae dicta sunt. Etiam
hic non incongrue dici potest: Ad locum unde exeunt
flumina revertuntur, ut iterum fluant [(Eccles. I.)]
CAPITULUM II.
De his ergo quinque bonis quae petenda sunt orantibus,
eisdemque donis Spiritus sancti, prout ipse
donaverit quemadmodum proveniant demonstrandum
est. Converso tamen ordine etiam ea paulo ante
enumeravimus; quoniam ibi quidem illud primo
ponendum erat quod omnium aliorum causa et finis
est: dehinc ordine retrogrado ad inferiora veniendum:
hic ea sicuti proveniunt ita tractari, rectius
arbitramur. Primum itaque bonum et primo
necessarium: et quod nisi praecesserit alia non sequentur,
contritio cordis est, cum reus, divina visitante

gratia, incipit cogitare pro peccato, et tota
mente compungitur: Et fiunt ei lacrymae panes
die ac nocte [(Psal. XLI)]
, ad imitationem illius qui
dicebat: Lavabo per singulas noctes lectum meum
lacrymis meis, stratum meum rigabo [(Psal. VI)]
. Quod
cum fieri coeperit, adest statim peccatorum remissio
nec est inter hoc et illud aliquod medii temporis intervallum,
testante Scriptura: Peccator quacunque
hora ingemuerit salvus erit [(Ezech. XVIII)]
, id est salute
dignus, vel saluti promerendae idoneus. Et in
Evangelio Magdalenae velut in momento peccata
dimissa sunt, quia graviter conterebatur, et Salvatorem
plurimum diligebat [(Luc. VII)] . Spiritus enim
sancti quo auctore id geritur velox est operatio, nec
unquam ulla rei difficultate tardatur. Nam sicut

aqua similiter influit et sordes eluit; aut uti flabrum
spirantis aure simul spirat et pulverem exsufflat;
vel sicut calor ignis aut solis, ceram vel glaciem simul
percutit et liquefacit: ita Spiritus sanctus cum
sit aqua mundificans, cor hominis pariter intrat et
lavat; cum sit aura purificans, pariter afflat et omnes
vitiorum sordes eventilat; cum sit calor mollificans,
primo attactu omnem compactae vel induratae
malitiae resolvit duritiem. Dedignatur enim,
teste Scriptura, contubernium vitiorum, nec habitabit
in corpore subdito peccatis [(Sap. I)]
. De primo dicit
Deus per prophetam: Effundam super vos aquam mundam
et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris [(Ezech. XXXVI)]
.
De secundo quod Spiritus sanctus sit

aura flans, habes in Psalmo: Flabit spiritus ejus et
fluent aquae [(Psal. CXLVII)]
. Quod autem peccata pulvis,
dicit Isaias: Consurge, consurge, excutere de pulvere [(Isa. LII)]
.
Flante igitur aura Spiritus sancti et
fluentibus aquis lacrymarum per contritionem cordis,
omnium peccatorum omnino pulvis exsufflatur.
De tertio quantum ad ceram ita legitur in Psalmo:

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.