PL 212, col. 488

Sermones (Helinandus Frigidi Montis), J. P. Migne

non infra; Epicuri de nulla; et de summo corporeae
voluptatis bono; Ptolomaei de fato; omnium
fere simul, et maxime Ciceronis et Senecae, de animarum
supplicio post mortem non timendo. Isti
sunt, qui dicunt apud Ezechielem, Dereliquit Dominus
terram, et Dominus non videt [(Ezech. VIII)]
.
Et apud Sophoniam: Non faciet Dominus bene, et
non faciet Dominus male [(Soph. I)]
. Et apud Isaiam: Comedamus et bibamus, cras enim moriemur
[(Isai.
XXII)]
. Hinc est illa querimonia Boetii lib. De consolatione
philosophiae:
Omnia certo fine gubernans,
Solos hominum respuis actus.
Nam cur tantas lubrica versat
Fortuna vices?

Propter hoc exclamat Osee dicens: Non est misericordia,
non est veritas, non est scientia Dei in
terra [(Ose. IV)]
. Et Psalmista quasi vim patiens: Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus;
quoniam diminutae sunt veritates a filiis hominum [(Psal. II)]
.
Igitur ad tollendum de terra nebulas, errores,
et fumos ignorantiae, ardores irarum, et
ignes avaritiae; fetores libidinum, et sordes idololatriae, hodie veritas de terra orta est, et justitia
de coelo prospexit.
In cujus rei signum, omnia simulacra
Aegypti ad pueri Jesu fugientis adventum pariter
corruerunt: sicut olim prophetaverat Isaias
dicens: Ecce Dominus ascendet super nubem levem,
et ingredietur Aegyptum, et movebuntur omnia simulacra

Aegypti [(Isai. XIX)]
. Quae ruina hodie incoepit
Romae a palatio Romuli, et a simulacro urbis Romae,
et a templo pacis; quae tria hodie Romae corruerunt.
Ruina palatii Romulei signum fuit mundanae
gloriae per Christum ruiturae. Ruina simulacri
urbis Romae, quod erat in effigie maximae cujusdam
mulieris, et corpulentissimae, signum fuit avaritiae
per Christum destruendae. Hujus enim aerei
simulacri corpulentia significabat jamdiu regnantem
avaritiam Romanorum, quae velut quoddam
inexplebile barathrum et vorago insatiabilis totius
mundi opes absorbuerat, nec impleri poterat universo
orbe sub uno censu descripto. Nec mirum
Romanos lacte lupino alitos tantae rapacitatis vel
olim fuisse, vel adhuc existere. Nam sicut vulgo dicitur,

vulpes pilos mutant, non mores. Et:
Naturam expellas furca, tamen usque recurret.
Haec autem avaritia per Christum coepit destrui;
quando per illum coeperunt pauperes evangelizari.
Hoc autem significaverat illud idem simulacrum,
quando primo fuit erectum. Nam cum quidam causarentur,
tibias illius tanquam nimis graciles et
minus habiles ad tantum pondus molis aereae sustinendum,
respondisse fertur per artem magicam.
« Non corruam donec virgo pariat; » quod similiter
fertur dixisse Romulus de suo palatio, quando primum
factum est, qui et ipse magus fuit. Propter
quae duo responsa daemonum, tanquam deorum,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.